Paris, AN, K 4 n° 6/1

<< < / > >>

Numéro2922

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date22/10/751(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche375   mm

Hauteur à droite385   mm

Largeur en haut530   mm

Largeur en bas510   mm

AuteurPépin le Bref, maire du palais des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Pépin, maire du palais, restitue au monastère de Saint-Denis de nombreuses propriétés qui avaient été usurpées.

Texte

l.1 [chrisme] Summa cura et maxima sollicitudo debet esse principum, ut ea quae a sacerdotibus pro oportunitate ecclesiarum Dei fuerint postulata solerter perspicere et congrua vel oportuna eis beneficia non denegare,
l.2 sed ea quae pro Dei sunt intuitu ad effectum in Dei nomene mancipare. Igitur inluster vir Pippinus, majorem domus omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, domesticis, grafionibus, vegariis, centenariis vel omnes
l.3 missos nostros discurrentes seu quacumque judiciaria potestate preditis. Cognuscat utilitas seu magnitudo vestra, venerabilis vir Fulradus, abba de monastyrio peculiaris patronis nostri Sancti Diunisii marty-
l.4-ris, ubi ipsi preciosus domnus in corpore requiescit, missa peticione per monachos de ipso caenubio seu per agentes de villabus ipsius sancti nobis suggessit, dicens, eo quod rebus ipsius sancti Diunisii, quae, a longo tempore, tam
l.5 ex munificencia regum, quam et a christianis vel Deo timentibus et bonis hominibus conlatas vel donatas fuerunt, a pravis seu malis hominibus per iniqua cupiditate seu malo ingenio vel tepiditate abbatorum vel neglecto
l.6 judicum de ipsa sancta casa abstractas vel dismanatas fuerunt; unde et ipsi monachi vel ipsi agentes, unacum preceptiones regum vel reliqua strumenta cartarum de ipsas res in palacio nostro ante nos vel pro-
l.7-ceres seu ducibus nostris per plures vicibus advenerunt, et in racionis unacum plures hominibus qui ipsas res malo ordine tenebant, ante nos adstiterunt. Et nos pro reverencia ipsius sancti Diunisii martyris vel pro amore
l.8 Dei ipsas cartas dilegenter relegere rogavimus, et ubicumque eorum justicia invinimus, sicut proceres nostri seu comitis palacii nostri vel reliqui legis doctores judicaverunt, pro conpendio ad ipsa casa in luminaribus ip-
l.9-sius sancti vel pro stipendia ad ipsos fratres vel susceptione pauperum et peregrinorum ipsas res, sicut diximus, ubi eorum justicia invinimus, eis reddidimus. Et missus nostros Vuichingo et Chlodione ad eorum peticione
l.10 per diversos pagos unacum ipsa strumenta ad hoc inquirendum vel investigandum direximus, ut ubicumque eorum justicia invenissent, vel ipsi monachi vel ipsi agentes legitima strumenta presentabant, vel
l.11 casa Sancti Diunisii exinde vestita fuerat vel a bonis et Deo timentes hominibus ibidem datas vel conlatas fuerunt et ipsa casa legitime et racionabiliter per lege exinde vestita fuerat, et postea per iniquo ingenio
l.12 de ipsa casa abstractas fuerant, eis reddere deberent; quod ita et fecerunt. Id sunt per diversis pagis loca denomenata: in pago Fanmartense, cella qui dicitur Cruce, qui aspicit ad fisco Solemnio, quem domnus Childobertus,
l.13 quondam rex, ad casa Sancti Diunisii per sua preceptione concessit; similiter in pago Bragobanto, loca nuncupantes Scancia et Cambrione; similiter in pago Briegio, loca nuncupante Linariolas; similiter in pago Melciano, loca cogno-
l.14-minantes Nartiliaco et Coconiaco; similiter in pago Belloacense, loca nominata Pittitovillare, Masciaco, Saciaco, Ansinovillare, Theodegariovillare, Ambricocurte, Ebroaldocurte, Gellis; similiter in pago Camliacense, loco qui dicitur
l.15 Bodornello; similiter in pago Velcasino, Bacivo Superiore et Subteriore; similiter in pago Madriacense, Vinias, Gamapio et Niventis, Villanova, Rosbacio, Sigrancio, Beranecurte; similiter in pago Tellao, loca cognominantes Pictus,
l.16 Macerias, Uerno, Fiscera, Pocio, Bodalcha, Brittenevalle, Artiliaco, Agusta, Rausedo, Crisonarias, Vuariaco; similiter in pago Vimnao, loca cognominantes Marca, Nialcha, Nialchis, Avisnas, Rodeno, Rodalcha, Sodicolas,
l.17 Vidriaco, Horona, Arcas; similiter in pago Ambianense, loca qui dicuntur Pisciaco et Adsulto; seu diversa loca per diversos pagos, tam majora quam et minora, quod per singola nomenare non fuit necessarium,
l.18 unde ipsa casa ad presens vestita esse videtur; ita ut, sicut ab ipsis inventum vel investigatum fuit, et ipsas res ipsi monachi vel ipsi agentes partibus sancti Diunisii receperunt, deinceps et in postmodum, ab hodiernum die
l.19 ipsa sancta casa vel ipsi monachi seu agentes eorum aevis et futuris temporibus habeant evindecatas atque elidegatas. Unde et ipsi jamdictus Fulradus, abba, seu et ipsi monachi de ipso sancto caenubio, qui in ipsa sancta
l.20 casa conversare vel vitam degere videntur, nobis petierunt, ut pro futuris temporibus preceptione nostra, manu nostra firmata, exinde eis adfirmare deberemus; quod ita et fecimus, ut sicut constat quod ipsas
l.21 res per legem et justiciam in palacio nostro evindegaverunt vel reciperunt, ut tam ipsi abba quam et successoris sui omni tempore pro conpendio, sicut superius insertum est, ad ipsa sancta casa ad luminaria procuranda seu
l.22 vestimenta monachorum vel reliqua conpendia seu susceptionem pauperum et peregrinorum habeant evindegatas atque elidegatas, et ut eis semper melius delectet, pro nos vel filios nostros, seu pro stabilitate
l.23 regni Francorum, Dei noctuque incessabiliter orare vel Domini misericordia deprecare, et sicut nobis promiserunt, per singulos dies nomen nostrum, tam in missas quam et in peculiares eorum oracionibus ad sepulchrum ipsius
l.24 sancti Diunisii debeant recitare; si adhuc inantea eorum justicia invenire potueremus, eis libente animo reddere volumus. Et ut haec auctoritas vel preceptio nostra, quod [nobis pos]tulaverunt, circa ipsa sancta
l.25 casa proficiat et aevis et futuris temporibus inconvulsa vel firma debeat permanere, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signavimu[s] [sceau].
l.26 Signum [croix] inlustri viro Pippino major domus.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 4, p. 716, n° 134.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 44-46, n° 54.

PERTZ (George Heinrich), Diplomata regum Francorum e stirpe Merowingica. Diplomata majorum domus e stirpe Arnulforum. Diplomata spuria, Hanovre, 1872 (MGH. Diplomatum Imperii, t. 1), p. 108-109, n° 23.

CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 15, p. 3-7, n° 595 (fac-similé p. 6-7).

BRUNTERC'H (Jean-Pierre), Archives de la France. Tome 1 : V-XIe, Paris : Fayard, 1994, t. 1, p. 198-204 (traduction).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2922 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2922»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2922/. Date de mise à jour : 29/03/12.