Metz, AD Moselle, H 29 n° 1
Numéro291
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date13/08/840(fiabilité :édition)
LieuMayence(lat :Mogontia [civitate])
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche470 mm
Largeur en bas520 mm
AuteurEmpereur Lothaire Ier
BénéficiaireAbbaye de SAINT-ARNOUL de METZ
Regeste
Texte
l.2 id nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem promerendam profuturum liquido scimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris tam praesentibus quam futuris, quia ob emolu-
l.3-mentum remediumque animae domni et genitoris nostri recolendȩ memoriae Hludovuici piissimi augusti, quatenus copiosior celestis suffragii opitulatio sanctorumque multiplicior indesinenter intercessio ei adsit, conplacuit
l.4 serenitatis nostrae magnificentiae, quia constat illum in monasterio Sancti Arnulfi confessoris Christi, ubi praesenti tempore Drogo venerabilis archiepiscopus avunculus noster praeesse dinoscitur, quod est constructum haud longe
l.5 a moenibus Mediomatricȩ urbis, humatum detineri, quendam fiscum nostrum Rumiliacum nomine, qui est in pago Netensi, interjacens comitatus Moslensis confinio et Salnensis comitatus atque Calvomontensis, eidem sancto loco
l.6 concedere et de nostro jure in jus ac potestatem ejus sollemni more transferre. Memoratum denique fiscum cum domibus, ecclesiis ceterisque aedificiis, mancipiis utriusque sexus et aetatis, vineis, terris cultis et
l.7 incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, exitibus et regressibus, cum omni integritate, [quicquid] enumerari vel nominari jure [potest, ad] praedictum fiscum legaliter pertinens, sicut
l.8 Stephanus eum hactenus habuisse dinoscitur, ut superius fatum est, memorato sancto loco tradimus atque delegamus. Sed ut eadem liberalitatis nostrae largitio nostris futurisque temporibus firmiorem valeret obtinere
l.9 vigorem et genitori nostro pro pio dato abundantior existeret beatitudo, hanc auctoritatis nostrae scripturam circa memoratum monasterium ejusque rectores fieri jussimus, [per] quam decernimus atque sancimus, ut res praescriptas
l.10 ob divinum amorem eidem sancto loco a nobis sollemni donatione conlatas jure ecclesiastico possideant, et quicquid de eis vel [in eis] disponere, ordinare aut facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem, quatenus
l.11 servos Dei inibi divino nomini famulantes pro genitoris nostri absolutione nobisque, conjuge ac prole nostra et stabilitate ac pace totius imperii a Deo nobis commissi divinam misericordiam adtentius exorare delectet.
l.12 Et ut haec nostrae conlationis auctoritas firmior habeatur et per futura tempora diligentius conservetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari jussimus.
l.13 SIGNUM [monogramme] HLOTHARII SERENISSIMI AUGUSTI.
l.14 [chrisme] EICHARDUS AD VICEM AGILMARI RECOGNOVI ET [ruche] [Eicardus subdiaconus ad vicem Agilmari recognovi et subscripsi] [sceau].
l.15 Data idus augusti, anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris, indictione III. Actum Mogontia [civitate]. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 13, Pr, col. 382, n° 12.
STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 126, n° 23.
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 136-139, n° 46.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°291 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°291»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte291/. Date de mise à jour : 29/03/12.