Nantes, AD Loire-Atlantique, H 132 n° 6

<< < / > >>

Numéro2855

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1100(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche128   mm

Hauteur à droite130   mm

Largeur en haut167   mm

Largeur en bas169   mm

AuteurAlbert, prévôt  de  DONGES, et Béranger

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

L'abbaye de Marmoutier achète à Evanus une terre dite Paniscordunus et d'autres biens.

Texte

l.1 Notum sit omnibus, quod fratres nostri monachorum scilicet Majoris monasterii Sancti MARTINI, Albertus et Beren-
l.2-gerius, ecclesiȩ et rebus nostris de Dongio prepositi, emerunt quandam particulam terrȩ illius quȩ dicitur Paniscordunus
l.3 XVcim solidis, ab EVANO filio Marcherii, annuentibus matre et fratre ipsius, et auctorante atque etiam fidejussore
l.4 acquietandi existente Grafione de cujus erat fevo, qui pro hoc accepit VI denarios, concedente quoque fratre ipsius Evano,
l.5 teste horum Morino filio Goredeni, eodemque fidejussore aut ipsam terram nobis acquietandi, aut ex sua propria tantundem
l.6 reddendi, testibus pariter etiam Rio, Evano Longo, Constantio, Corbello.
l.7 Aliam terrȩ particulam emerunt idem, solidis totidem a femina quadam nomine Seinande et filio suo Petro,
l.8 altero filio seniore Glaio nomine acceptis duobus solidis auctorizante et fidejussorem sese prebente aut
l.9 acquietandi terram eandem aut ex propria reddendi tantundem, fidejussoribus quoque cum eo et testibus Archembaldo
l.10 filio Glemaroii, Morino filio Goredeni, Mainone carpentario, Herveo de Plexititio, Corbello,
l.11 Engelardo carpentario, Toserico filio ejus, et Tisino. Item Constantius quidam dedit Sancto M. et
l.12 nobis ibidem agrum quendam juxta granicam nostram. Qui quoniam Gasionis cujusdam probatus est esse non suus, dedit pro eo
l.13 Gasioni ipsi et Judicaeli atque Grundino filiis ejus tantundem terrȩ alterius et de nostro VI solidos et ita illum nobis
l.14 acquietavit. Grafio supradictus et Evanus frater ejus majores domini terrȩ illius de nostro duos solidos acceperunt, et donati-
l.15-onem ipsam auctorizaverunt, Archembaldo et Herveo fratre ejus, post illos item dominis, pariter auctorizantibus.
l.16 Engelardus filius ipsius Constantii simul cum patre donavit, quem propter hoc Albertus monachus Majus monasterium
l.17 duxit, et in capitulo benefactum nostrum accipiens, tam patris donationem concessit, quam et suam iteravit.
l.18 Venit huc et ipse Constantius, et quid egerit vel quid nobiscum conventionis habuerit docet cyrographum, quod
l.19 inter nos et illum ab utrisque habetur inde conscriptum, preter alias etiam litteras de ipsa donatione jam factas.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2855 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2855»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2855/. Date de mise à jour : 29/03/12.