Nantes, AD Loire-Atlantique, H 132 n° 1bis
Numéro2849
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1079(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche365 mm
Hauteur à droite353 mm
Largeur en haut450 mm
Largeur en bas448 mm
AuteurFrioul, vicomte de DONGES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 suum Dongium locum ad burgum faciendum et ad ecclesiam faciendam, quietum et liberum ab omnibus consuetudinibus, auctorante comite Namnetensi Hoel, et Driando filio Arscudi, et Arscudo filio Richardi,
l.3 qui et de rebus suis quandam terram [dedit, et] Rivelindo Grosso qui etiam quandam terram dedit. Venditiones et quȩcunque consuetudines exeunt de burgo, nullus habebit nisi nos. In die mercati sui quod
l.4 est quarta feria, habebit ipse venditiones de extraneis mercatoribus, ubicunque mercentur. Pro illis tamen venditionibus nunquam intrabit ministerialis suus in burgum nostrum, sed per legatum suum eas requiret, vel quo alio modo poterit.
l.5 Aliis autem diebus nos habebimus venditiones, si in [terra] nostra mercantur. Nostri autem homines ubicumque vendant vel emant, semper nos habebimus venditiones. Duarum feriarum, unius quȩ pertinet ad ecclesiam burgi nostri, et est
l.6 [in] Purificatione sanctȩ Mariae, et alterius quae [pertinet ad] castellum suum et est in transitu sancti Martini, communes erunt consuetudines, ita ut nos habeamus dimidietatem et ipse dimidietatem, praeter pedagia de quibus nichil
l.7 habebimus. In burgo nostro nichil prendet [homo ejus unquam,] nisi dederit precium aut vadimonium valens. Et est convenientia ut de burgensibus ejus nullum recipiamus ad habitandum in burgo nostro sine consensu ejus,
l.8 nec res eorum pro tuitione, postquam ipse hoc [monacho nostro] interdixerit. Et nulla res carius vendatur in burgo nostro quam in suo, sed ad precium et ad mensuram quibus vendentur [in suo] vendentur in nostro, nisi forte ad levius
l.9 precium. Dedit preterea medietatem prati quod [est ante castellum] suum et aliud integrum juxta vineam suam et decimam ipsius vineae et aquam et molendinum quod est juxta ipsam [vineam], clausum quoque Ratfredi cum omnibus
l.10 consuetudinibus, praeter tertiam partem [decime] quȩ pertinet ad presbiterum. Insulam quoque totam Tiliniacum cum omnibus consuetudinibus, excepto quod de terragio [quinque partes] reddentur fevatis, et tercia
l.11 pars decimȩ presbitero. De molendino [Rainaldi quod est in] Miando decimam de dimidietate molture [et totam medietatem] piscium. De alio molendino [quod fecit Manius de Miando ad eandem] sclusam, decimam de duabus
l.12 partibus molture et II partes omnium piscium. [De] molendino quod est in [Brieno decimam de IIbus partibus molturȩ et IIas partes omnium piscium. De sclusa ejus quȩ est in Ligeri dedit decimam] et denariorum et piscium qui sunt
l.13 [vicecomitis, preter VIImam partem ministerialis. Si voluerimus aliquid vendere in portu ejus, de nostra propria merce nichil accipiet ministerialis ejus, neque ad vadimonium,] nec quolibet modo, nisi secundum voluntatem mo-
l.14-nachi. [Si autem] fuerit mers alicujus de [hominibus nostris, si dederit vadimonium valens,] faciet ei accommodari [monachus noster quod petierit, ita ut infra XV dies] vadimonium redimatur. Si aliquis fecerit
l.15 clamorem de quolibet hominum nostrorum [apud vicecomitem] vel ministerialem ejus, veniet ministerialis ejus vel ipse vicecomes, si [tam grande fuerit forisfactum, in burgum nostrum,] et ante monachum nostrum causa dijudicabitur.
l.16 Extra burgum autem nostrum non compelletur [homo] noster pro qualicunque forisfacto subire judicium. Sed nec ad bannum neque ad [corveam ullam homines nostros ire quisquam] exiget. Petiit sane ut si moriatur aut in
l.17 Medica, aut in Andecavo, aut in Turono, nec fuerit qui eum suo ipsius conductu faciat huc deferri ad sepeliendum, mittat domnus abbas et eum nostro conductu afferri faciat. Quod et domnus abbas Bar-
l.18-tholomeus et seniores ei promiserunt. Horum omnium testes, [colonne1] comes Hoel et uxor ejus Haduisa, Excomarcus filius Rodaldi, Tetbaldus de Jarzi, [colonne2] Orricus de Castro Celso, de Dongi Arscodius filius Soleni, Andronius Forfactus, Moraldus, [colonne3] Gobinus filius Guihenochi, Ivanus [capellanus] Frialdi qui auctorizavit omnia, Tainguidus filius Arscodii, Morinus filius Aislonis.
l.19 Obtinuit etiam ipse Frioldus vicecomes ab episcopo Namnetensi nomine Quiriaco, ut ipse hanc donationem concederet, ita ut neque ipse, neque successores ejus, ullam exactionem vel consuetu-
l.20-dinem, vel subjectionem de loco illo [vel habitantibus] in eo exigerent, preter paternam oboedientiam qua universi monachi episcopo suo [obnoxii sunt.] Et hujus rei testes, qui supra.
l.21 Postea cum transiret per Turonum rediens [Rome venit] in capitulum nostrum, et receptus in benefactum hujus loci confirmavit prefatam donationem ipse audientibus omnibus enumerans ibi omnia quȩ dederat.
l.22 Deinde addidit insuper, decimam de tertia parte piscium stagni quod dicitur Bellonium. Illos autem tres solidos [quos solebat] accipere de navibus nostris dedit [nobis hoc modo, ut] monacho nostro [illius] oboedientiae
l.23 reddantur, et hoc tamdiu dum ipsa obedientia [ita pauper erit] ut inde monachus vivere non possit. His [peractis] posuit donum [de omnibus hiis super altare nostri] oratorii. Huic confirmationi affuerunt de hominibus ejus [colonne4] Juhalis de [Rupe, Borricus, [colonne5] Barbotinus filius Bernerii Namnetensis, Grafionius de Guarranda, [colonne6] Normannus Guasnachia de Rupe, Rivallonius Andecavensis, Paganus presbiter.]
Bibliographie
MORICE (Dom P.H.), Mémoires pour servir de preuves à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 2 vol., Paris, 1742-1744, t. 1, col. 435-436.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2849 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2849»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2849/. Date de mise à jour : 29/03/12.