Rennes, AD Ille-et-Vilaine, 6 H 33 n° 5
Numéro2834
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1062(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche520 mm
Hauteur à droite480 mm
Largeur en haut342 mm
Largeur en bas353 mm
AuteurMain II, seigneur de FOUGERES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-lam terrae quam vocant vulgo Campum Rainfredi vendentibus eam mihi sua sponte quibusdam militibus, eamque dedi
l.3 BEATO Martino, monachisque in Majori monasterio Deo servientibus, perenni jure possidendam in cunctis ȩtatum successionibus.
l.4 Habetur autem ipsa terra inter duas vias publicas, cum nemore parvo vel silvula quod inest, tendens ad stagnum. Hanc itaque mihi vendidit
l.5 Radulfus Cervus, assentientibus Vuithenoco suo filio, ac ceteris suis parentibus, Ivone scilicet fratre ejus, et Gualterio de Clicun, cum aliis plurimis testibus.
l.6 Ergo ipsi Radulfo dedi XXXa solidos Cen., Vuillelmo de Belmunt X solidos Cen., Tetscelino vitrico suo V solidos Cen., Vualterio Calvo III solidos
l.7 Testes vero sunt: ego Maino cum Adelaide uxore mea, Alveredus frater meus, Ragan vicarius, Herveus forestarius, Haimericus Cordun, Bonel,
l.8 [Otgerius] de Perlena, Herveus filius Hermeniot, Invaldus, Radulfus frater ejus, Hugo filius Adelaidis privignus meus, Juhel filius meus,
l.9 [...15..., Radulfus] filius Gyrvardi, Walterius frater ejus, Clemens de Caprignei, Willelmus filius Tedhel, [Juhal Rufus,]
l.10 [...25... de] Tailleped.
l.11 [...25...] terrae portiunculam in villa Caprignei de Gausfrido Perlena XL solidos Cen. eamque praefato tenore
l.12 [...30...]. Hujus rei testes sumus ego et Adelaidis uxor mea, [Hugo filius] meus, Juhel [filius meus], Eudo et filii sui, Alveredus frater [meus],
l.13 [...30....curtelou], Radulfus Cervus, Vualterius de Clicun, Ivo, Otgerius frater Gausfredi, Vualterius frater ejus
l.14 [...25...]ardus filius Hildeberti, He[rveu]s filius Hermeniot, Vualterius Adelais, Ivo Tornaparc, Bonel,
l.15 [...15...gerius, V......] vicarius, [...7...on....rius], Johannes monachus, S[...]ius monachus, He[rveus] Albus, [...10...] Niger, Vuarinus filius [S...8...],
l.16 [...15...]ti adhuc puerum, Tehel filius Goscelini de [...]tornenc, Clemens etiam de cujus beneficio ide[m...15...]
l.17 [...]dem terram habuerat, huic placito interfuit et consensit, cui ego V solidos ad hujus rei testimonium dedi. [...10...]
l.18 Kinoaret etiam vicarius dederat quandam particulam telluris ȩcclesiae Sancti Salvatoris, tempore Beacis presbiteri, et dum postea [...8...]
l.19 [...12...] turpiter abscessisset prefatamque tellurem idem Kinovuaret sibi vendicavisset, acceptis a me duobus equis [W...]
l.20 monachis Beati Martini eam reddidit. Cujus rei ego testis sum, uxor quoque mea Adhelaidis, filiique ejus Hugo et Juhelis, Alveredus [frater meus],
l.21 Alfredus et Juhelis filii ipsius Alveredi, Kinovuart filius Hildeberti, Herveus filius Hermeniot, Walterius Adelais, Hermeniot
l.22 filius Aigȩ, Ebroinus, Johannes eques, Christianus frater ejus, Radulfus filius Gyrvardi, Walterius frater ejus.
l.23 Quidam quoque milites mei, videlicet Ivo filius Walterii, Radulfus filius alterius Vualterii, Kinovuaret etiam et
l.24 Vualterius clericus diu calunniati sunt donationem ȩcclesiae Sancti Salvatoris quam Beato Martino suisque monachis
l.25 feceram, scriptoque roboraveram, afferentes se patresque suos duas partes ipsius ȩcclesiae in pheu habuisse, antequam
l.26 ipsi Beato Martino dedissem eam. Horum calunniam ne quoquomodo impedimento meae aelemosinȩ foret, funditus
l.27 extinguere curavi, ipsasque duas aecclesiȩ partes preciis ab eis redemi. Dedi ergo Ivoni IIIIor libras denariorum, omniaque arma
l.28 militaria, et unum optimum equum, Radulfo quoque VI libras denariorum, Kinovuaret etiam ac Walterio XII libras denariorum.
l.29 Hoc facto, omnem calumniationem prefatae ȩcclesiȩ dimiserunt, participationemque benefactorum monachorum Sancti Martini
l.30 susceperunt. Huic rei testes affuerunt Maino cum Adelaide, Juhelis ac Radulfus filii nostri, Guillelmus et Hamelinus filii Hervei,
l.31 Alannus filius Ansgerii, Herveus filius Burcardi, Radulfus Cervus, Ansgerius filius Tedhel et frater ejus Gizualis, Urvodius et Tual frater ejus,
l.32 Tetscelinus filius Hildeman, Guillelmus filius Tehel, Odricus filius Gausfredi, Hugo filius Rorigonis, Radulfus filius Isaac, Radulfus filius Goin,
l.33 Ansgerius filius Gualterii, Haimo filius Bloc, Rotbertus filius episcopi, Bonel, Otgerius de Perlena, Herveus filius Hermeniot, Galterius Adelais.
l.34 Dederam etiam Deo ac sepefato Beato Martino pro remedio meae animȩ medietatem aecclesiae de Romaniaco
l.35 cum medietate omnium rerum quae ipsi aecclesiae videntur attinere, idque ascitis Conano ac Eudone
l.36 comitibus cum plurimis optimatibus patriae, scripto curaveram mandare. Hinc postmodum quidam militum
l.37 meorum qui alteram medietatem aecclesiȩ sibi vendicabant cȩperunt ipsis monachis infensi existere, dicendo
l.38 sibi non monachis competere, ad suum libitum eidem ȩcclesiȩ presbiterum eligere, vel tribuere. Hac occasione
l.39 eosdem calumpniatores et quotquot valui meorum amicorum congregavi, et aperta ratione non ipsis sed mihi
l.40 meisque antecessoribus [primam] potestatem mansisse, antiquorum senum veraci testimonio comprobavi. Sic itaque
l.41 Pinel filius Hermeniot [...7... reliqui] ratione superati, injustam calunniam juste dimiserunt, et jamdictam
l.42 potestatem monachis perpetu[o] manere mecum consenserunt. Testes ergo tam primȩ meae donationis quam hujus sequ[entis]
l.43 calunniȩ cessionis, hi sunt [Conanus et] Eudo comites, ego et Adelais uxor mea, Eudo et Juhel filii nostri, Maino filius
l.44 Radulfi Episcopi, Willelmus frater ejus, [...7...], Urvodius, Tugal, Rivuallonus de Dolo, Rotaldus vicarius, Normannus, Rodulfus, Herveus,
l.45 [Ing]elbaldus, Agnes comitissa, [Adila abbatissa], Albertus abbas, Albertus et Benedictus mo[nach]i, Ademarus, Johannes mo[nachus],
l.46 Urvoius monachus, Vuillelmus filius Tihel, [...]us, Haimericus Cordun, Vualterius vicarius, Tetbaldus presbiter [...].
Bibliographie
MORICE (Dom P.H.), Mémoires pour servir de preuves à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 2 vol., Paris, 1742-1744, t. 1, col. 394 (édition partielle).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2834 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2834»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2834/. Date de mise à jour : 29/03/12.