Rennes, AD Ille-et-Vilaine, 6 H 33 n° 2
Numéro2832
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1074(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche250 mm
Hauteur à droite261 mm
Largeur en haut169 mm
Largeur en bas183 mm
AuteurYves, chevalier de FOUGERES, et Gautier, frères, et alii
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 iniquitatem iniquorum providere semper est sapientium, et ad cautelam succe-
l.3-dentium, memorare facta prȩcedentium. Notum ergo facimus vobis succes-
l.4-sores nostri, habitatores videlicet Majoris monasterii, quod quidam milites domni
l.5 Mainonis ecclesiam Sancti Salvatoris quam nobis in territorio Redonensi dederat diu
l.6 calumniati sunt, dicentes, patres suos eam primo tenuisse in fevum, se quoque
l.7 post decessionem eorum. Hii vero calumniatores IIII erant, et duas partes
l.8 ecclesiae reclamabant. Primus vocabatur Ivo, Gualterii filius, secundus Rodulfus,
l.9 alterius Gualterii filius. Porro alii duo, Quinoeretus et Gualterius clericus, cujusdam
l.10 Hildeberti filii. Horum calumniam diu dissimulatam et quasi pro nichilo ductam, ne
l.11 post obitum suum nobis noceret, utpote liberalis homo, et noster assiduus benefactor, dum
l.12 adviveret domnus Maino extinguere curavit. Dedit ergo primo illorum Ivoni IIII libras
l.13 denariorum, et cum omnibus militaribus armis magni precii ȩquum. Secundo Rodulfo VI libras dedit.
l.14 Alii duo, Quinoeretus et Gualterius fratres, XII libras habuerunt. Omnes ergo nostrae
l.15 calumniam ecclesiȩ in perpetuum dimiserunt. Qua de re, testes sunt isti: [colonne1] Maino, Juthalis, atque Rodulfus ejus filii, Guillelmus filius Hervei, Ansgerius filius Tehelis, Tescelinus filius Hildemani, Rodulfus filius Isaac, [colonne2] Hamelinus frater ejus, Gizualis frater ejus, Guillelmus filius Tehelis, Rodulfus Goionus, [colonne3] Alanus filius Ansgerii, Urvodius, Odericus filius Gausfridi, Ansgerius filius Galterii, [colonne4] Herveus filius Burchardi, Rodulfus Cervus, Tualis frater ejus, Hugo filius Rorgonis.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2832 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2832»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2832/. Date de mise à jour : 29/03/12.