Rennes, AD Ille-et-Vilaine, 6 H 16 n° 7

<< < / > >>

Numéro2817

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1106(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche410   mm

Hauteur à droite411   mm

Largeur en haut420   mm

Largeur en bas422   mm

AuteurRaoul, seigneur  de  FOUGERES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Notice relatant que Raoul de Fougères donne à Marmoutier l'église Notre-Dame de Fougères, la moitié de l'église de Bazouges[-la-Pérouse], la moitié de l'église de Veterus Vicus, l'église de Sens[-de-Bretagne], le quart de l'église de La Bazouge[-du-Désert], l'église Saint-Nicolas de Fougères, divers biens et droits, et la permission de fonder un bourg au lieu-dit Bourg Chevrel, à Fougères.

Fac-similé

Texte

l.1 Noverint fratres Majoris monasterii presentes et futuri, quod Radulfus de Filgeriis pro sua suorumque salute, dedit beato Martino et nobis
l.2 suis monachis quandam ecclesiam in honorem beatȩ Mariae genitricis Dei constructam, et apud idem castrum suum Filgerium sitam, sicut canonici antea tenuerant ab
l.3 omni exactione solutam et quietam cum omnibus quȩcunque ad illam pertinebant, id est dimidia ecclesia de Basocis, dimidio foro, dimidio furno, dimidietate census et
l.4 omnium reddituum suorum de predicta villa. Dedit etiam unam olcam terrȩ sitam juxta ecclesiam ejusdem villȩ, tali pacto, quod si illam voluerimus totam habere, habebit
l.5 ipse aliam in alia parte ecclesie sitam, sin autem, illam habebit dimidiam, et nos aliam partem. Preterea dedit nobis totum molendinum de Archun cum omni moltura burgensium, et unam
l.6 mansuram terrȩ in eadem villa, dimidiam quoque ecclesiam de Veteri Vico, totam ecclesiam de Sens excepta tertia parte annonȩ, quartam partem ecclesiȩ de La Basogio, ecclesiam Sancti Nicholai sitam
l.7 in capite burgi, decimam de omnibus redditibus suis quoscunque habet in Britannia et Normannia tam de transitibus quam de pasnagiis, de furnagiis, de molendinis, insuper de omnibus
l.8 rebus quascunque habet infra mare, etiam de pane et vino suo. Volens vero adhuc donum suum amplificare, utpote salutis suȩ non immemor, et non obliviosus auditor
l.9 dominicȩ jussionis qui divitibus hujus seculi precipit de mammona iniquitatis facere sibi amicos pauperes a quibus recipiantur postmodum in aethereas mansiones, dedit nobis terram de burgo Capreo-
l.10-li ad burgum faciendum. Burgenses autem ibi commanentes, si in burgo vel in quolibet loco tocius terrȩ domni Radulfi, exceptis foris et nundinis suis aliquid emerint seu vendiderint, mo-
l.11-nachis reddent omnem consuetudinem. Quod si sui burgenses in nostro burgo fecerint mercatum, ille suam consuetudinem inde habebit. Postremo concessit nobis quicquid a quolibet dabitur
l.12 nobis in tota terra sua, et dedit omnem quicquid ad illum pertinere videtur in eo quod datum fuerit, ita tamen ut nullus militum suorum exhereditetur de quo suum amittat servitium.
l.13 Horum omnium testes hi legitimi inveniuntur. De monachis, Rivallonius prior ejusdem obedientiȩ, Albertus, Odo de Sonziaco, Gausfredus de Guahart. De laicis,
l.14 Radulfus de Albiniaco, Juhardus avunculus ejus, Haimo Karulus, Supplex de La Rutura, Johannes filius Bertreȩ et Gausfredus frater ejus. Eodem quoque tempore ad hoc confir-
l.15-mandum sepedictus Radulfus alios voluit adhibere testes, quatinus per secula succedentia elemosina sua cerciorem obtineat vigorem. Ipsorum nomina ex ordine subter scribuntur:
l.16 Haimericus de Corcellis, Alanus dapifer, Alveredus filius Rogonis, Haimericus filius Lupelli, Hugo filius Gorhantoni, Popardus Cardo, Supplex de La Rutura,
l.17 Haimo Karulus.
l.18 Actum anno ab incarnatione Domini MXCII. Agentibus nobis sub domno abbate Bernardo, tempore Philippi regis, ALANO Redonensium comite.
l.19 Noscant omnes quicumque voluerint huis rei veritatem cognoscere fideles quoniam W. Moretoniensis comes totam terram et omnia illa quȩcumque M. de Filgeriis et R.
l.20 ejus filius dederunt Sancto Martino Majoris monasterii suisque monachis, predictus comes W. concessit eidem Sancto Martino pro anima patris sui R. et pro anima
l.21 matris suȩ et pro sua parentumque suorum in his quȩ de suo feodio tenebant in Normannia. Hujus concessionis sunt testes: Harscoitus vicecomes et Willelmus
l.22 Piardensis et Gausfredus Ruallonides et Rotbertus Giroltides et Guido de Landevi et Bozardus de Castellario et Willemus Hugonides.
l.23 [croix] Signum Willelmi comitis Moretoniensis.

Bibliographie

LA BORDERIE (Arthur de) et LA BIGNE DE VILLENEUVE (Paul de), Chartes du prieuré de la Sainte-Trinité de Fougères, dans Bulletin archéologique de l'association bretonne, 3 (1851), p. 178-201 et 236-250, p. 191-192, n° 7.

MAZEL (F.), LE HUËROU (A.), « Actes de l’abbaye de Marmoutier concernant le prieuré de la Trinité de Fougères, XIe – XIIe siècles : édition et traduction », in Annales de Bretagne et des Pays de l’Ouest, t. 113, n° 3 (2006), p. 137-165, p. 144-148, n° 3.

MAZEL (F.), « Seigneurs, moines et chanoines : pouvoir local et enjeux ecclésiaux à Fougères à l’époque grégorienne (milieu XIe – milieu XIIe siècle) », in Annales de Bretagne et des Pays de l’Ouest, t. 113, n° 3 (2006), p. 105-135, p. 120 (commentaire).

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2817 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2817»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2817/. Date de mise à jour : 21/08/14.