Rennes, AD Ille-et-Vilaine, 6 H 33 n° 1

<< < / > >>

Numéro2806

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1041(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche708   mm

Largeur en haut392   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurMain II, chevalier  de  FOUGERES, et Adélaïde son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Main, chevalier, et Adélaïde, son épouse, donnent à l'abbaye de Marmoutier une église Saint-Sauveur sise pagus Vendellensis ainsi que plusieurs maisons.

Fac-similé

Texte

l.1 OMNES HOMINES QUI SE RATIONIS MUNERE CETERIS ANIMALIBUS PRAEFERRI NOVERUNT SUMMO STUDIO NITI DECET NE CAELESTIA POSTPONENTES SOLISQUE TERRENIS
l.2 dediti ignaviae suae merito comparentur peccoribus quae summus dispensator prona atque ventri oboedientia finxit unde et jaculo divinae exprobrationis
l.3 feriantur qua dicitur: Homo cum in honore esset non intellexit comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis. Sed vi rationis verbisque
l.4 Salvatoris excitati dicentis: Date et dabitur vobis, demus nunc in presenti ut sit quod nobis in futura remuneratione valeat recompensari, et secundum
l.5 apostolum: Dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Qua salubri consideratione ego Maino miles Redo-
l.6-nensis provinciae cum Adelase conjuge mea sollicitatus disposui aliquid ex his quae temporaliter accepi pro animae meae, atque uxoris, patris quoque
l.7 et matris sobolumque redemptione per manus pauperum fideli creatori lege foenores committere quod post tempus in aeterna retributione centena merear
l.8 multiplicatione recipere. Quod ut probabilius fieri possit illud egregium pauperum genus elegi quod sub monachili habitu se suaque relinquens,
l.9 voluntariae subdidit paupertati. Igitur fratribus his qui in Turonensi coenobio quod Majus Monasterium dicitur Christo pro posse sub abate Alberto famu-
l.10-lantur, quandam juris mei dono aecclesiam in Redonensi territorio atque Vendellensi pago sitam, et in Salvatoris memoria dedicatam. Addo
l.11 quoque duo terrȩ mansa oratorii cimiterio hinc inde contigua, et in castro Filgeria domum unam, atque in vico Luviniaco domum unam, in eo
l.12 etiam qui Basilica dicitur domum unam. Quicquid autem illis tribuo pro Christi amore liberum ab omni consuetudine exactionis vel vicariae
l.13 sive caeterorum vectigalium facio. Si quid etiam intra fines possessionis meae adquisierint, simili libertate solutum teneant atque
l.14 quietum. Cujus donationis cyrographum ut firmum in perpetuum maneat, Conanus comes dominus meus per deprecationem meam auctoritate
l.15 sua materque Berta comitissa atque Eudo avumculus ejus manuum suarum caracterȩ corroboraverunt suorumque fidelium manibus corroboran-
l.16-dum tradiderunt quorum nomina subterscripta invenies. [colonne1] Signum Conani comitis. Signum Bertȩ comitissae. Signum Eudonis comitis. Signum Mathiae comitis. Signum Walterii Namnetensis episcopi. Signum Mainonis filii Aufredi. Signum Judhalis archiepiscopi. Signum Walterii vicarii. Signum Brienti. Signum Gauscelini. Signum Rivelloni. Signum Eudonis filii Mainonis. Signum Aldroni clerici. Signum Karadoci Teohalii. Signum Hervei Rorgonis. Signum Urvoius Willelmus. Signum Imualdus Rivelloni. Signum Radulfus filius Vualterii. Signum Ansgerii Ricardi. [colonne2] Signum Pinelli. Signum Ernufi. Signum Walterii filii Hildeberti. Signum Huberti Ebalus. T. Amalricus Bertrannus. T. Warinus Josmerius. T. Hamelinus Rodbertus. T. Hildebertus Hildegarius. T. Stephanus Ernaldus.

Bibliographie

MORICE (Dom P.H.), Mémoires pour servir de preuves à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 2 vol., Paris, 1742-1744, t. 1, col. 393-394.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2806 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2806»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2806/. Date de mise à jour : 29/03/12.