Orléans, AD Loiret, Portef. n° 56
Numéro2798
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1060(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche443 mm
Hauteur à droite440 mm
Largeur en haut280 mm
Largeur en bas270 mm
AuteurChevalier Renaud, Aremburge son épouse et leurs fils
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 ac suis filiis quorum hȩc sunt nomina Burchardus, Gauzfridus, Teodericus, in capitulum Sancti Martini Majoris Monasterii venit,
l.3 ibidemque donum de terra Mansi Corbonis quod Vitalis atque Hubertus suus frater necnon et Ingelgerius suus homo post illos Sancto Martino fȩcerant, ipse etiam loco
l.4 Majoris Monasterii annuit. Hanc quoque nichilominus, ipso in loco firmavit convenienciam nobiscum, scilicet ut ejusdem terrȩ census duo videlicet
l.5 solidi et dimidium qui prefato Ingelgerio quondam erat solvendus, sibi suȩque deinceps posteritati in festivitate sancti Gregorii IIIIto idus marci omni tempore
l.6 solvatur. Sed hoc tali actum est ratione, ut uno die ante predictam festivitatem apud Majus monasterium a priore loci requiratur, nec usque alio a nobis
l.7 deferatur. Si autem aut quia requisitus non fuerit aut per aliquam cujuslibet eventus oblivionem ad predictum terminum redditus non fuerit,
l.8 cum requisitus fuerit absque lege solvatur, nec prescripta convenientia ideo aliquando mutetur. Fecit autem hoc favente uxore sua nomine Arenburgi,
l.9 ac filiis suis quorum nomina superius sunt notata, necnon et fratre suo nomine Lisoio, et avunculo Giroio nominato. Siquidem ut hoc fieret, debuit
l.10 eum donnus Johannes monachus ab infirmitate quam in angulo oculi patiebatur sanare si posset. Quod si nequaque valeret, ei pro hac conveniencia
l.11 XXti solidi restaurarentur. Hujus vero doni cartula ut firmior in perpepetuum haberetur, ipse propria manu firmavit, ac filiis suis ceterisque viris
l.12 paulo superius nominatis, corroborandam firmandamque tradidit. [colonne1] Richardus major, Rotbertus major, Hildebertus quoquus. [colonne2] Rainaldus major, Guarinus clericus, Otbertus cellararius. [colonne3] Hamelinus major, Gausmerus clericus, Otbertus camerarius.
l.13 [sceau].
Bibliographie
VASSAL DE MONTVIEL (Charles de), Recherches sur le monastère de Notre-Dame de Bonne-Nouvelle, Orléans, 1842 (Mémoires de la société royale des sciences, belles-lettres et arts d'Orléans, 4), p. 172.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2798 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2798»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2798/. Date de mise à jour : 29/03/12.