Orléans, AD Loiret, Portef. n° 48
Numéro2794
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date04/04/1030(fiabilité :édition)
LieuOrléans(lat :Aurelianis)
DiocèseOrléans
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche695 mm
Largeur en haut595 mm
Largeur en bas580 mm
AuteurRobert II, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de BONNE-NOUVELLE d'ORLEANS
Regeste
Texte
l.2 et futuram beatudinem facilius obtinendam omnino non dubitamus. Itaque notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei aecclesie et nostris presentibus scilicet atque futuris quia, pro redemptione peccatorum nostrorum,
l.3 complacuit Excellentiae nostrae de abbatia sanctae Dei genitricis Mariae canonicalis monasterii, quod est situm in civitate Aurelianis, quasdam res usibus et stipendiis canonicorum ibidem Deo servientium
l.4 deputare et perpetua lege habendas ut sunt nostrae precepcione confirmare: Hec est villam Sarnacum et Spicarias cum omni earum integritate, quae habent simul servos et ancillas numquam partitas, simul
l.5 etiam et aeclesiam de Spicariaco. Unde etiam hoc Altitudinis nostrae preceptum fieri jussimus per quod, veluti prescriptum est, memoratas res usibus et stipendiis secundum canonicam auctoritatem et proprii propositi
l.6 ordinationem sive justa communem eorum assensum vel dispositionem canonicorum prescripti monasterii habendas concedimus et confirmamus; eo videlicet modo et nulli abbati sive rectori ejusdem loci de
l.7 jamdictis rebus aliquid liceat abstraere aut minuere vel in alios preterquam constituimus usus retorquere. Sed quicquid exinde fieri rationabiliter potest totum in usibus et stipendiis sepedictorum
l.8 canonicorum plenissime per omnia tempora habeatur, quatinus sine incomoditate intolerabili pro sanctae Dei aecclesiae statu divinam misericordiam semper eos et qui futuri sunt post illos exorare delectet. Et, ut haec nostrae
l.9 confirmationis auctoritas sive preceptionis largitio pleniorem semper in Dei nomine obtineat vigorem, manu nostra subter eam firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus.
l.10 SIGNUM [monogramme] pii ROTBERTI regis.
l.11 [chrisme] BALDUINUS, NOTARIUS.
l.12 [sceau]
l.13 [chrisme] Datum pridie nonas aprilis, X indictione, anno vero XXXIIII regni praedicti regis. Actum Aurelianis. Feliciter in Dei nomine.
Bibliographie
VASSAL DE MONTVIEL (Charles de), Recherches sur le monastère de Notre-Dame de Bonne-Nouvelle, Orléans, 1842 (Mémoires de la société royale des sciences, belles-lettres et arts d'Orléans, 4), p. 194.
SOYER (J.), Identifications des noms de lieux "Sarnacus" et "Spicariae" mentionnés dans un diplôme de Robert le Pieux, in BPH, 1914??, p. ...
SOYER (J.), Les actes de souverains antérieurs au XIVe siècle conservés dans les Archives départementales du Loiret, in Le Bibliographe Moderne, t. 20 (1920-1921), p. 159-161.
NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 101-102, n° 82.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2794 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2794»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2794/. Date de mise à jour : 29/03/12.