Orléans, AD Loiret, Portef. n° 47

<< < / > >>

Numéro2792

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date1080(fiabilité :édition)

LieuMelun(lat :Meleduni publice)

DiocèseOrléans

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche444   mm

Hauteur à droite443   mm

Largeur en haut338   mm

Largeur en bas357   mm

AuteurPhilippe Ier, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-BENOIT SUR LOIRE

Regeste

Philippe Ier, roi de France, confirme la donation faite par Thierry d'Orléans aux moines de Fleury d'une partie de ses biens.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS. Cum omnipotentis Dei dispensatio ad hoc operari dignitur largiendo et concedendo creaturȩ suȩ jura et regimen terrarum
l.2 ut consideratione sibi concessȩ potestatis bonis operibus commendet et servis Dei justa impendendo, eorum orationibus amminiculari et suffragari apud Dominum contendat,
l.3 idcirco ego Philippus, Dei gratia Francorum rex, notum esse volumus omnibus christianis quod adierit presentiam nostram Willelmus, abbas Floriacensis, ubi beatus pater monachorum BENEDICTUS
l.4 corporis presentia repausare dinoscitur, humili supplicatione deposcens cum fratribus sibi commissis quatinus ea quȩ de bonis suis quidam prepotens vir Aurelianensis,
l.5 nomine Teodericus, seculi transeuntis perituram dignitatem totius cordis desiderio derelinquens, suȩ ȩcclesiȩ, pro remedio et salute animȩ suȩ, concedere volebat,
l.6 auctoritate et signo nostri imperii confirmaremus atque corroboraremus. Quod utile nobis et saluberrimum cognoscentes, Deo id volente omnium bonorum cooperatore,
l.7 placida effecimus voluntate, tam de his quȩ ex nostro beneficio possidebat quam de illis quȩ ex aliorum in regno nostro manentium. Hȩc igitur sunt quȩ ab eo data
l.8 [laudamus] et corroboramus: terram de Lescuvrio et ȩcclesiam dicatam in honore [sancti Godoaldi cum omnibus a]ppendiciis, videlicet terris cultis et incultis, vineis,
l.9 vivariis, servis et ancillis cum omnibus ad se pertinentibus, et in civitate Aurelianensi, juxta portam Parisiacensem, ante claustrum sanctȩ Crucis, alodum suum
l.10 terminatum ex duabus partibus terra sanctȩ Crucis, ex tercia sancti Marcelli, ex quarta via publica; item, in alio loco, de proprio alodo, furnum cum domo sua
l.11 et aliis duabus mansionibus ante posticam sitis quȩ vocatur Aglerii. Alodus autem iste tam liber est ut nullus ibi habeat aliquam consuetudinem vel redibitionem preter ipsum,
l.12 et sicut ipse libere tenuit et libere dedit [..], ita et nos liberum concedimus. De beneficio autem nostro quicquid in dominio possidebat, videlicet terram Villaris, cum [servis]
l.13 et ancillis et cum omnibus ad se pertinentibus et cum omni consuetudine terrȩ illius pari modo annuimus, et in alio loco, silvam de Belgiaco cum toto suo alodo
l.14 ibi sito; et omnes consuetudines quas in terra sancti Benedicti habebat, scilicet in Belgiaco et Maso in vicariam et commendationem et cȩteras quas ibi habebat
l.15 consuetudines, sive juste sive injuste; commendationem etiam de Telliaco, item, consuetudines quas in terra sepedicti beati Benedicti ultra fluvium Ligeris
l.16 habebat, commendationem et pascuaria et omnes alias consuetudines, de clientibus suis istos nominatim: Rotgerium de Porpriaco, Anteum majorem
l.17 de Villare, Hildegarium de Bussiaco et fratres suos Frotmundum et Engelbertum cum patre eorum, Martinum quoque cum uxore sua et Giraldum, fratrem suum,
l.18 cum uxore sua, Adelelmum etiam cum nepotibus suis et uxore sua, Ursonem quoque; hos omnes cum filiis et filiabus suis et omnibus possessionibus suis.
l.19 Et ut hȩc precepti nostri auctoritas omnibus seculis et presentibus et futuris firma et inconvulsa permaneat, manu propria confirmavimus
l.20 et sigilli nostri impressione subter firmari jussimus.
l.21 [monogramme] S. Adam dapiferi s. S. Gervasii constabularii s. S. Galeranni camerarii s. S. Hervei buticularii s. Signum Philippi [croix] regis Francorum.
l.22 S. Ursionis vicecomitis s. S. Guidonis de Vitrico s.
l.23 S. Hilduini de Maiorolis s.
l.24 Interfuere etiam Hugo Meledunensis, Frogerus Catalaunensis, Bertrannus de Castellonantonis.
l.25 [Burdi]nus Remensis, Adam de Milli et Bernodalius, frater ejus, Floherus malischalcus.
l.26 Anno incarnati Verbi millesimo LXXX.
l.27 Datum Meleduni publice et firmatum anno PHILIPPI XVIIII, Francorum regis.
l.28 Gislebertus regis notarius ad vicem Rogerii cancellarii relegendo subscribsi. [chrisme] [sceau].
l.29 Guillelmo, abbate Sancti Benedicti Floriacensis monasterii.

Bibliographie

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 257-260, n° 100.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2792 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2792»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2792/. Date de mise à jour : 29/03/12.