Orléans, AD Loiret, H 2 (1)
Numéro2790
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date01/1028(fiabilité :artem)
LieuOrléans(lat :Aurelianis civitate publice)
DiocèseOrléans
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche550 mm
Largeur en haut415 mm
Largeur en bas370 mm
AuteurOdalric, évêque d'ORLEANS
BénéficiaireChapitre de SAINT-EUVERTE d'ORLEANS
Regeste
Texte
l.2 Insuper egregii doctoris hortamur eloquiis dicentis: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Anno igitur incarnationis dominicae millesimo [XXVII]
l.3 indictione vero Xma, anno quoque sedis nostrae VII, ego ODOLRICUS, gratia Dei humilis Aurelianorum episcopus, premissorum oraculorum incitamentis instructus, dum pastorali cura mecum tacitus volve[rem]
l.4 quid commodi commissis michi cȩlitus gregibus exliberem non mea scilicet querens, sed que Jhesu Christi, placuit nostrae exilitati, ut canonicis sancti confessoris et episcopi EVURTII antecessoris nostri omnes [consuetudi]-
l.5-nes quas Isembardus clericus habebat in villa que vocatur Betheliaca, deprecante et assensum prebente supradicto clerico qui eas tenuerat, ita in perpetuum habendas et possidendas [concederemus ut eorum]
l.6 usui quicquid inde exactum fuerit legitime relinquatur, et absque aliqua repetitione suis rebus et suo juri perpetualiter adscribatur. Hec autem adstipulatio tam in conspectu Dei et sanctae [matris ecclesiae quam]
l.7 fidelium nostrorum clericorum scilicet et laicorum corroborata est mea subscriptione et presentium manumissione, et diversa assignatione. Hoc etiam subscribi voluimus ut quicumque huic [decreto contradixerit]
l.8 perpetuo feriatur anathemate et tunc temporis nostrae ecclesiae dampnetur excommunicatione episcopi. Datum in mense januario anno regni ROTBERTI regis XLmo et filii ejus Ha[nrici primo].
l.9 Actum AURELIANIS civitate publice.
l.10 S. Odolrici episcopi. S. Erfridi decani. S. WARINI ARCHIDIACONI.
l.11 [signum] Ebonis abbatis. S. Isembardi abbatis. S. Bernelmi clerici. [signum] Joschelini Sancti Evurcii decani. S. Richardi sacerdotis.
l.12 S. Tescelini archidiaconi. [croix] Sucherii militis. [croix] Tescelini militis. [signum] Gerardi militis. [signum] Odonis militis. [croix] Odolrici militis. [croix] Widdonis militis.
l.13 [croix] Godfridi. [croix] Rainerii militis. S. Giraldi. S. HERVINI levitȩ. [signum] Erbaldi laici. [croix] Otbertus clericus. [signum] Walterii levitae.
l.14 [croix] Signum Hugonis militis heredis Odolrici episcopi.
Notes
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 8, col. 492-493, n° 11.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2790 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2790»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2790/. Date de mise à jour : 17/07/17.