Orléans, AD Loiret, H 101 (1)
Numéro2787
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date07/1005(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseOrléans
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche212 mm
Hauteur à droite195 mm
Largeur en haut415 mm
Largeur en bas420 mm
AuteurHubert
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MESMIN de MICY
Regeste
Texte
l.2-tibus quia postulaverunt me quidam monachy Sancti Maximini nomine Leterius, Berendacus, Vualterius et Isaac ut eis terram arabilem cum curtiferis et casualibus, puteo, pratis,
l.3 pascuis, terra ad plantandum et si aqua super habundaverit cum areis duabus ad farinarios construendos censualiter concederem, quod ita et feci, quae est in pago Aurelianensi
l.4 in villa quȩ dicitur Caprarias, habentem plus minus dimidium mansum pro XXX bunuarios, et inter prata et pascua bunuarium I, terminatur ab uno latere ipsa terra, ab alio late-
l.5-re terra Sanctae Crucis, tercia parte terra Sancti Petri, quarta parte Sancti Martini et per medium viis pubicis. Infra has terminationes predictam rem eis ad censum concedo ea ratione
l.6 ut quicquid desuper ȩdificare voluerint edificent et omni anno kalendis marcias in censu solidos III et denarios VII exolvant. Et si de eodem censu in solvendo tardi aut neglegentes
l.7 extiterint, fidem inde faciunt et rem predictam non perdunt ampliumque eis non requiratur nisi quod superius est insertum. Do etiam eis licenciam dandi venundandi salvo jure ecclesiastico
l.8 sicut mos istius pagi est. Hȩc vero carta ut firmior sit eam subter firmavi et fidelium meorum manibus roborandum tradidi.
l.9 [croix] S. Huberti cujus beneficium est. [chrisme] S. Archenaldi.
l.10 Datum mense [julio anno VIIII] regnante Rotberto rege.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2787 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2787»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2787/. Date de mise à jour : 17/07/17.