Orléans, AD Loiret, H 51 (1)
Numéro2785
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date27/12/843(fiabilité :édition)
LieuTours(lat :apud urbem Turonum, in monasterio Sancti Martini)
DiocèseSens
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche408 mm
Hauteur à droite305 mm
Largeur en haut530 mm
Largeur en bas640 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de FERRIERES-EN-GATINAIS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Dominum attentius orent, et certius eos confidimus exaudiri dum, pro reverentia et amore ipsius Domini, beneficia servis ejus largimur. Proinde cognoscat omnium fidelium nostrorum diligentia quod venerabilis abbas et monachus Lupus monasterii Bethlehem sive Ferrariarum, ex voto fratrum suorum monachorum, supplicavit nostrae clementiae ut
l.3 securitatis ei facientes praeceptum concederemus ut ipse, quamdiu viveret, praedictum coenobium [cum omni]bus quae ad ipsum pertinent quiete regeret et [post] hujus abbatis excessum liceret monachis ejusdem loci [ex se ip]sis eligere. Has petitiones pr[opter relatio]nem fidelis servitii ejusdem abb[atis et condignam con]-
l.4-versationem fratrum ejus maximeque propter consequendam Dei gratiam libenter implevimus. Itaque memoratum coenobium et cuncta quae ad ipsum pertinent, Lupo abbati et successoribus ejus monachis regulariter electis gubernandum permittimus omniumque saecularium ab eo a nobis impetrando avertimus intentionem, ut quicumque
l.5 eorum illud postulaverit noverit suos irritos conatus futuros. Unde et episcopis privilegium facere concessimus ut, nostro voto ipsorum etiam auctoritate firmato, nemo deinceps non profuturum sibi laborem assumat. De cella quoque Sancti Judoci quam beatae memoriae dominus et pater noster Hludovuicus, serenissimus
l.6 augustus, contulit praefato monasterio et nos quadam necessitate Odulfo comiti dedimus, decernimus atque sancimus ut, cum aliud eidem comiti dederimus aut cum ipse obierit, mox ad potestatem Ferrariensis monasterii revertatur. Atque ut praedictos Dei servos pro nobis et conjuge ac prole nostra et pro soliditate regni
l.7 delectet Deum indesinenter orare pro his beneficiis sibi a nostra majestate indultis et hoc praeceptum plenum semper vigorem obtineat, manu ei nostra subscripsimus et [anuli] nostri impressione id jussimus roborari.
l.8 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.9 [chrisme] JONAS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVI ET S[UBSCRIPSI] [ruche_notes_tironiennes] [Jonas notarius ad vicem Ludovici recognovi et subscripsi. Vivianus.] [sceau].
l.10 Datum VI kalendas januarias, anno quarto Christo propitio regni domni Karoli gloriosissimi regis, indictione septima. Actum apud urbem Turonum, in monasterio Sancti Martini. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 12, Instr, col. 8, n° 6.
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 448, n° 26.
JAROSSAY (Eugène), Histoire de l'abbaye de Ferrières-en-Gâtinais, in Annales de la Société historique et archéologique du Gâtinais, t. 18 (1900), p. 18 et 193, p. 231, n° 3.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 74-77, n° 30.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 9 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2785 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2785»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2785/. Date de mise à jour : 17/07/17.