Paris, AN, J 879 n° 11
Numéro2782
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date22/04/1096(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseNîmes
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche130 mm
Hauteur à droite119 mm
Largeur en haut242 mm
Largeur en bas260 mm
AuteurRoger II, comte de FOIX
BénéficiaireErmengarde, comtesse de NIMES
Regeste
Texte
l.2 inpignoro vobis ipsum meum honorem quem habeo in comitatu Tolosano, id est ipsas meas villas que vocantur Pradas ȩt Karvecias
l.3 cum omnibus illarum terminis, propter precium quod inter me ȩt vos convenit, hoc sunt duo milia solidi de dinariis Ugonecos, /04: exibiles ȩt percurribiles dreit oitenos. Sicut superius scriptum est, sic inpignoro vobis ipsas jamdictas villas, ȩ totum quod habeo modo ȩt habere debeo in ipsis ȩt in ipsarum terminiis, homines, ȩt feminas, terras, culta et inculta, silvas, garricias, aquas,
l.6 pascua, cases, casales, ortos ȩt ortales, ȩt omnia in omnibus, cum istorum omnium predictorum usibus ȩt serviciis. In tali vero
l.7 ratione inpignoro vobis hec omnia prescripta, ut ab hodierna die teneatis ȩt possideatis istam pignoram predictam de
l.8 martror in martror, usque ego vobis jamdictum precium persolvam ad martror. Item inpignoro vobis ipsum castel-
l.9-lum quod vocant Dun cum omnibus suis terminis ȩt cum omnibus suis pertinentiis; in tali conventu, quod
l.10 si anno peracto quo fuero reversus Jherusalem aut de ista peregrinatione, ad caput ipsius peracti anni non persolvero vobis
l.11 jamdictos duos milia solidos de jamdicta moneta, ipsum suprascriptum castellum Dun cum omni suo honore, ȩt
l.12 cum ipsas suprascriptas villas Pradas ȩt Karvecias teneatis ȩt habeatis in pignora de martror in martror,
l.13 usque vobis prescriptum precium persolvam ad martror. Et sic ista carta pignorationis firma ȩt stabilis eprmaneat. Que
l.14 facta X kalendas mai, III feria, anno millesimo XCVo Incarnationis dominicȩ, regnante rege Philippo. Signum [croix] Rodgerii
l.15 comitis qui sic istam cartam scribi mandavi, atque firmavi. Signum [croix] Bernardi Amelii de Ravad.
l.16 Signum [croix] Petri Raimundi de Ravad. Signum [croix] Ramundi Sicfredi de Alarico.
l.17 Osmundus scripsit die ȩt anno jamdicto.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2782 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2782»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2782/. Date de mise à jour : 29/03/12.