Paris, AN, J 879 n° 10

<< < / > >>

Numéro2781

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date09/08/1094(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

RégionCatalogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche200   mm

Hauteur à droite197   mm

Largeur en haut404   mm

Largeur en bas401   mm

AuteurBernard Raimond

BénéficiaireGuillaume Raimond

Texte

l.1 Percepta dominica est, sicut Evangelista refert in Evangelio: Si quis vult post me venire, abneget semedtipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. Ita et ego, Bernardus,
l.2 cupiens pervenire ad celestia regna, desiderans videre Jherosolimitana limina, obediturus apostolica precepta, jubeo fieri hoc testamentum sicut est visum in hac pagina, videlicet
l.3 meos manumissores, id est Raimundus, prior, et Raimundus Bernardi, et Bernadus Ermangaudi, quibus injungo illis ut distribuant omnem substantiam meam sicut per hoc testamentum or-
l.4-dino. In primis jubeo quia ipsos fevos et ipsos alodes quos habeam in Confluente vel in Cerritania, remaneant Guilielmo Raimundi nepoto mei; et de ipso alodio de Valle Asperi
l.5 similiter remaneant, decem mansos quos sunt nominati VI in Vilaret, et alium in Tres Mals, atque alium in Arcus, sive alium in Serra Migano, alium in Vilar. In tali videlicet ra-
l.6-tione remaneat hoc prefatum alodium vel fevum illi quod, si mors evenit illi sine infante de legitimo conjugio, ipsa jamdicta honore, et de prefato alodio istud de
l.7 Camperles, et ipsud de Uxo, et de Riosaltes remaneat Reimundo vicecomiti et ad Bernardum, fratrem suum, vel ad infantes eorum. Ipsos prefatos X mansos, et ipsum alodium de
l.8 Saorla, et de Vintiano, et de Marceval, et Folinao, et de Pugo Olloberti, remaneat totum ab integrum Beate Marie quam dicunt Serram Bonam. Ipsud alodium quod habeo in
l.9 Segdaniano remaneat Sancti Martini Kanigoni. Ipsud alodium de Anauga inter Sanctam Mariam Rivipullis, et Sanctum Mikahelem Coxani, alium meum alodem qui remanet in
l.10 Valle Asperi, post mortem meam remaneat Beate Marie quam dicunt Serram Bonam sine nullo vinculo. Ipso manso quem habeo in Baridano, in loco vocato Bar, remaneat
l.11 Beate Marie Urgellensi Sedis. Ipsud alodium quem tenet Gerallus Guifredi remaneat monasterii Sancti Petri quod dicunt Portela; Ipsud alodium quod abeo in Pujol, quod tenet Raimun-
l.11-dus Pontii in pignora per I solidos russellos, remaneat Beate Marie Rivipullis. Ipsud alodium de Labedels remaneat Raimundo vicecomiti et ad fratrem suum. Ipsud alo-
l.13-dium quod teneo de Sancto Mikahele in Valle Asperi, ipsas voces quas ego habeo, exceptus ipsum superpositum quem est in solario intus in villa Serre Bone quem remaneat Guilel-
l.14-mo, nepoto meo, dum vivit, post mortem suam remaneat Beate Marie Serre Bone. Totas alias meas voces quas habeo dono et concedo Beato Mikahele archangelo cujus
l.15 rectum est; ipsum meum mobile quem abeo in Valle Asperi totum ab integrum, donent meos manumissores duas partes Beate Marie Serre Bone, exceptis meus apiaster qui non sit
l.16 divisus, set datus Beate Marie predicte; aliam terciam partem qui remanet Reimundo Bernardi. Hactum est hoc V idus augusti, anno QUXIIII, regnante Philipo rege. Signum [croix] Bernardi Reimundi qui hoc testamentum fieri jussi et firmavi, et testibus firmare rogavi. Raimundus prior. Signum [croix] Raimundi.
l.18 [signum] Bernardi. Signum [croix] Bernardi Ermengaudi. Signum [croix] Petri Miri. Signum [croix] Petri Gaucberti. Signum [croix] Guilielmi Ar-
l.19-nalli. [monogramme] Petrus levita qui hoc testamentum scripsit sub die et anno quod supra.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2781 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2781»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2781/. Date de mise à jour : 29/03/12.