Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 895
Numéro2756
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1120(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche222 mm
Hauteur à droite218 mm
Largeur en haut315 mm
Largeur en bas314 mm
AuteurOda
BénéficiaireSaint-Michel-du-Mont-de-Rouen, prieuré de Saint-Ouen de Rouen
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Licet negociis secularibus impliciti, minus his que Dei sunt simus intenti, nonnullam tamen portionem
l.3 remunerationis illorum quibus hec omnis et sola est intentio, speramus habere, si ipsorum inopiam quia divites
l.4 in fide, pauperes autem sunt in hoc mundo, studeamus supplere. Hac igitur spe, assensu Hugonis de Pallia-
l.5-co filii mei, attribuo cenobitis sancti Audoeni, et specialiter his qui deserviunt ecclesie sancti Michaelis de Monte
l.6 Rothomagi, sexaginta acras nemoris de Normara, in perpetuam elemosinam libere quiete et solide pos-
l.7-sidendas, ita etiam, ut homines mei nichil deinceps in eo habeant commune, scilicet nec in pastura,
l.8 nec clausura, vel igne, nisi per priorem sancti Michaelis requirere velint. Concedo insuper unam ma-
l.9-suram plenariam terre, quam tenet rusticus nomine Valentinus, ita ut idem rusticus omnes consuetudines
l.10 habeat in alio nemore nostro, quas in predicto nemore habebat, nec tamen propter hoc ullum servitium faciat
l.11 nobis, neque successoribus nostris, sive ministris. Eandem vero masuram quia in vadimonium posueram Ber-
l.12-nardo de Blovilla, Nicolaus prior ejusdem ecclesie sancti Micaelis quatuor libris redemit. Michi etiam tres
l.13 libras dedit de recognoscentia, ut donatio istius nemoris firmior habeatur, filio quoque meo Hugoni,
l.14 quia hoc voluntarie concessit, et super altare sancti Michaelis presentavit, et sigillo suo roboravit, similiter
l.15 decem solidos dedit. Decimam preterea supradicti rustici ne quid imperfectum foret, sancto Micaeli ex integro
l.16 donavi. Testes ex nostra parte fuerunt: Guillelmus filius Acelini, Hungerius vassallus, Reinfredus, Gilbertus filius
l.17 Goisberti, Rainoldus de Bellebued, Bernardus de Blovilla, et Radulfus filius Hermeri, Radulfus Chevron, Ansquetillus
l.18 de Nuefvileta, Valentinus et Fulcherus de Falc. Ex parte sancti Audoeni: Gotrannus, Radulfus et Erchemboldus, Acardus
l.19 filius Rogeri, Godardus, Guillelmus de Sancto Victore, Goscelinus Racina. Auctoritate Dei, et omnium sanctorum, sit excommu-
l.20-nicatus, et a Domino Deo separatus, qui hanc elemosinam nostram minoraverit, et sancto Audoeno ac sancto Micaeli inde dapnum intu-
l.21-lerit.
Bibliographie
POMMERAYE (Dom J.F.), Histoire de l'abbaye royale de Saint-Ouen de Rouen, 2e éd, Paris, 1663, p. 451.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2756 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2756»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2756/. Date de mise à jour : 19/11/14.