Rouen, AD Seine-Maritime, 16 H cart. 3
Numéro2731
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1098(fiabilité :édition)
LieuParis, Notre-Dame(lat :non identifié)
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche368 mm
Hauteur à droite275 mm
Largeur en haut293 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurGuillaume, évêque de PARIS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-WANDRILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Quicumque ad celsitudinem cȩlestis patriȩ nititur ascensum preparare, sciat alarum trium remigio ta[li-
l.3-]ter posse superare, videlicet fide, cui caritas sociatur, caritate, ex qua misericordia generetur, misericordia qua [...]
l.4 inopia relevetur : horum etenim scala trium graduum, attingit a terris ad cȩli palatium. [Quicumque
l.5 caret] his alis virtutum, non habet unde volet ad regnum cȩlorum. Sciendum est tamen [quia]
l.6 excellentior est caritatis fructuosa misericordia. Quod apostolus testatur qui caritatem ipse fidelibus [...?...]
l.7 [...uid] vobis excellentiorem viam demonstro. Nulla quippe Deo acceptabilior est hostia, quam Deo servientibus [facere]
l.8 misericordiam in eorum indigentia. Unde scriptum est misericordiam volo, et non sacrificium. Item aliter Superexaltat
l.9 autem misericordia judicium. Hoc etiam in euvangelio declaratur aperte, ipso Domino fidelibus dicente : date elemosinam
l.10 et ecce omnia munda sunt vobis. Igitur ego, Willelmus Dei gratia Parisiensis episcopus, tantis auctoritatum rationibus animatus, notum
l.11 volo fieri cunctis Dei fidelibus, quod quidam fratres adierunt nos comitatis nostris quibusdam familiaribus, qui petierunt
l.12 a nobis. [...liarum] supplicationibus orationum quatinus concederemus cenobio Sancti Wandregisili ad sustentionem [eorum]
l.13 altare villȩ quȩ dicitur Alpecum. Quorum peticioni non [refragati] sumus sed pietatis studio voluntati eorum [adsensum]
l.14 adhibuimus. Itaque, consilio et assensu Stephani archidiaconi et clericorum nostrorum, supradictum altare cenobio supradicto
l.15 concessimus in perpetuo possidendum. Retinuimus tamen [...] circadam, sinodum et [debite] subjectionis obsequium.
l.16 Quod ne vento possit oblivionis auferri, [litt...st.die mancipandum] duximus memoriȩ commendari.
l.17 Et ne valeat infringi a nostris successoribus, signa [nostra apposuimus] et [propriis] manibus tangendo corroboravimus.
l.18 S. Willelmi episcopi, S. Fulconis decani, S. [Galerani] precentoris, S. [Wlgrini archidiaconi], S. Stephani archidiaconi, S. Rainaldi archidiaconi, S. Rotberti sacerdotis, S. Goderanni sacerdotis,
l.19 S. Rogeri sacerdotis, S. Anscheri levite, S. Alberici levite, S. [landonis levite], S. [...efru.. subdiaconi], S. Teduini subdiaconi, S. [Ad.... subdiaconi], S. Lisiardi pueri, S. Petri pueri, S. Godefridi pueri.
l.20 Actum Parisius in capitulo Sancte Marie, anno ab incar[natione] millesimo XCIII, regnante Phylippo rege anno XXXVIII,
l.21 episcopatus Willelmi episcopi anno III, indictione VI, epacta XV, concurrentibus III. RICARDUS EGO CANCELLARIUS
l.22 SCRIPSI. Huius rei testes sunt, ex parte Sancti Wandregisili : Hisenbardus abbas [Sancti] Germani, Ambrosius prior Sancti Wandregisili, [S.....onaus]
l.23 Andreas monachus, Haenricus laicus, Aengelbertus laicus, Udo laicus, [Har..ierus] laicus [C... laicus]. Actum tempore Giraldi abbatis Sancti Wandregisili.
Bibliographie
LOT (F.), Etudes critiques sur l'abbaye de Saint-Wandrille, Paris, 1913 (Bibliothèque de l'Ecole des Hautes Etudes, 204), n° 48, p. 103-104.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2731 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2731»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2731/. Date de mise à jour : 17/11/14.