Rouen, AD Seine-Maritime, G 1846

<< < / > >>

Numéro2726

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date1092(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche348   mm

Hauteur à droite350   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurPhilippe Ier, roi  de  FRANCE

BénéficiaireChapitre cathédral  de  ROUEN

Regeste

Philippe Ier, roi de France, donne en fief l'abbaye Saint-Melon de Pontoise à Guillaume, archevêque de Rouen, lui confirme la restitution de l'archidiaconé du Vexin, et règle les devoirs de l'archevêque de Rouen comme vassal du roi.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS. Ego Philipus Dei gratia Francorum
l.2 rex concedo abbatiam sancti Mellonis de Ponte Isarȩ domno Willelmo Rotomagensi archiepiscopo et
l.3 omnibus successoribus suis et dono in fedium, ut eam de me et de successoribus meis perpetuo teneant,
l.4 ad honorem et exaltationem sanctȩ Rotomagensis ecclesiȩ, sed et de ȩcclesiis atque altaribus quȩ sunt in Vil-
l.5-cassino de quibus prȩfatus archiepiscopus monstrare poterit rectitudinem ecclesiȩ suȩ, concedo ei auxilium
l.6 meum, fortitudinem atque consilium, secundum justiciam. Prȩter hȩc etiam concedo et confirmo redditionem illam
l.7 qua Gualterius comes filius Drogonis comitis reddidit Maurilio Rotomagensi archiepiscopo et omnibus suc-
l.8-cessoribus suis totum illud quod pertinet ad archidiaconatum de Vilcassino sive in castello de Ponte Isarȩ
l.9 sive extra, et quodcumque ipse antehac in manu sua detinebat, vel aliquis per eum habebat et possidebat,
l.10 similiter et in Calvomonte et reliquis sive burgis sive villis. Hanc, inquam, redditionem tali racione
l.11 confirmo, ut si est, de fedio meo, de me illud habeat Rotomagensis archiepiscopus, si vero est, de archiepis-
l.12-copatu, de comite Normannorum teneat, cujus est archiepiscopus. Hoc autem erit servicium quod pro prefato fedio
l.13 faciet mihi Rotomagensis archiepiscopus. Per singulos annos veniet ad unam ex curiis meis, sive Belvacum,
l.14 sive Parisius, sive Silvanectum, si fecero eum convenienter submoneri, nisi ipse legitimam excusationem
l.15 habuerit. Cum autem ad curiam meam venerit, mittam ei conductum ad Calvummontem sive ad Pontem Isarȩ;
l.16 sed et ad placita mea veniet per Vilcassinum, si et ego eum inde fecero convenienter submoneri. Ut autem
l.17 hȩc racio omnibus tam presentibus quam futuris fiat cognita, et carta hȩc firmitatem obtineat, nominis mei
l.18 inscriptione et sigilli mei impressione corroborari feci et premuniri, anno MXCoIo ab incarna-
l.19-tione Domini. Huic vero donationi interfuerunt ex mea quidem parte, Wido dapifer de Rochefort, et Adelelmus
l.20 de Lusarces, et Gualterus Tirel, et Paganus de Nielfa, et Odo filius Walonis, et Hubertus cancellarius
l.21 meus. Ex parte vero archiepiscopi, Odmundus de Calvomonte, et Drogo filius Gualonis, et Ricardus de Pormort,
l.22 et Fulbertus archidiaconus, et Ricardus capellanus, et Herbertus de Calvomonte, et Urso canonicus, et Rogerus
l.23 de Constanciis, et Wibertus canonici.
l.24 Signum [croix] Philippi regis. [sceau].
l.25 Signum [croix] Walteri Tirelli. Signum [croix] Pagani de Nielfa. Signum [croix] Adelelmi de Liusarces.
l.26 Signum [croix] Widonis dapiferri de Rocefort.

Bibliographie

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 321-323, n° 127.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2726 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2726»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2726/. Date de mise à jour : 17/11/14.