Rouen, AD Seine-Maritime, 9 H 812
Numéro2704
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1066(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche462 mm
Hauteur à droite452 mm
Largeur en haut293 mm
Largeur en bas289 mm
AuteurGilbert Crespin
BénéficiaireAbbaye de JUMIEGES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 vere pro benefitiis habentur, quique vero hoc mereantur pro suȩ conversationis modulo, quoquomodo fiat, Deus cujus providentia quȩ sunt
l.3 sancta proveniunt, illo elemosinis instantes gloriosius sublimare ac remunerare non desistit. Dum enim acheus elemosinam,
l.4 latinus autem misericordiam sonat: Beati misericordes, inquit, id est elemosinam sectantes, quoniam misericordiam consequentur,
l.5 rursumque Dominus: Agite elemosinam, et omnia munda sunt vobis; et alibi Benefacit animȩ suȩ vir misericors.
l.6 Quorum igitur et aliorum divinitatis verborum reminiscens, ego GISLEBERTUS, deicola et sanctorum servus, sub hujus regni principis Willelmi
l.7 potestate constitutus, mortisque periculorum non oblitus, benefitium Alsvillam scilicet quam a predicto meo domino
l.8 militans obtineo, SANCTO PETRO apostolorum principi, tribuo. Et quoniam inestimabilis pro quantitate sui ipsa terra a vicinis loci
l.9 dicitur, a monachis Gemmeticensibus, ducentas denariorum libras, et unum equum viginti librarum, atque untias
l.10 auri duas accepi; et haec pro pauco, quoniam transitiva habenda sunt. Sed quod carius in rebus computatur, et quod
l.11 melius eligitur, pro remediis animarum Richardi, magni principis scilicet, WILELMI quoque Normanniȩ domini
l.12 mei gloriosi ducis, nunc in vita gratia Dei viventis, atque patris mei et matris, necnon mȩȩ, mȩȩque conjugis
l.13 ac natorum, devotius hoc ago, quam cupidus aviditate muneris detineor. Nam notum fore tam presentibus
l.14 quam futuris viventium cupio, quatinus omnia superius et inferius ipsi villȩ adjacentia sive pertinentia,
l.15 ea ratione dono, ut si quis hanc donationis cartulam infringere, quod minime credo, presumpserit, omni
l.16 maledictioni subjaceat, atque mille libras auri comiti, et sexaginta milia argenti aeclesiȩ persolvat,
l.17 et de cetero in perpetuum cum omni posteritate sui servus fiat. Ut autem haec scriptio firma maneat,
l.18 istorum manibus traditur roboranda, quorum ista sunt nomina. Signum [croix] Gilberti, [croix] Crispini et conjugis ejus.
l.19 Signum Vuillelmi [croix] Nortmanniȩ comitis. Signum [croix] Vuillelmi Ebroicensis episcopi.
l.20 Signum Vuillelmi [croix] filii Osberni. Signum Stigandi [croix] dapiferi. Signum Hugonis [croix] pincernȩ.
l.21 [croix] [croix] [croix] Signum Salomo[croix]nis.
l.22 [croix] [croix] Signum [croix] Ricardi Vuarini filii.
Notes
Bibliographie
VERNIER (Jules-J.), Chartes de l'abbaye de Jumièges ( v. 825 à 1204 ), 2 vol., Rouen-Paris, 1916, t. 1, p. 72-76, n° 25.
FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 370-371, n° 188.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2704 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2704»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2704/. Date de mise à jour : 17/11/14.