Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 774
Numéro2702
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date29/06/1063(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche654 mm
Hauteur à droite645 mm
Largeur en haut467 mm
Largeur en bas450 mm
AuteurEstigandus
BénéficiaireAbbaye de SAINT-OUEN de ROUEN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Francorum, Maurilio archiepiscopo Rotomagensi, Guilielmo duce Normannorum, Nicholao abbate in monasterio
l.3 Sancti PETRI apostoli, et Sancti AUDOENI confessoris Rotomagi migravit unus dapifer Guillelmi ducis Normannorum nomine
l.4 Odo de hoc seculo. Is adolescens aetatis habebat XXtiVI annos et VI menses, et dies XXti I. Et adhuc illo tempore vivebat
l.5 Estigandus suus pater qui valde illum amabat, dum ipse viveret, et plus eum amavit post finem. Per Deum et per
l.6 consilium suorum hominem et suorum amicorum, pro sua anima et sui patris et suae matris et sui filii quem tantum
l.7 amavit, donavit monasterio Sancti PETRI apostoli et Sancti AUDOENI confessoris in Rotomago ista dona, quae sunt deinceps
l.8 scripta, et propterea quod suus pater et sua mater ibi erant sepulti, fecit ibi poni suum karissimum filium et ipsemet
l.9 vult ibidem sepultum iri; et in die festi sancti PETRI et sancti PAULI APOSTOLORUM donavit ipse ista dona, per consensum Guillelmi
l.10 comitis, domini sui et Mathildis uxoris ejus, et Rodberti eorum filii, quem elegerant ad gubernandum regnum
l.11 post suum obitum. Teste Maurilio archiepiscopo Rotomagensi, qui fuit ad dona et Hugone potifero et Bernardo
l.12 foristario, et Ascelino de Cleides, et Estigando de Limesio et Gotberto, et abbate Nicholao et suis monachis et multis
l.13 aliis hominibus qui ibi fuerunt. Haec sunt dona: aecclesiae Sanctȩ MARIAE de Monte Aureo a supradicto Estigando data
l.14 in terra de Crichebof desuper Sequanam, quod ille habet cum aqua, et in Rotomago aecclesia Sancti Stephani cum hoc
l.15 quod pertinet ad ȩcclesiam, et in Rotomago tres domus in via ubi manent figuli super Sequanam, et terram
l.16 Torchetil de Limesio. Quando ipse donavit haec dona, donavit per talem tenorem quod hȩc forent in dominio ipsius
l.17 loci, et quod nullus abbas, nec ullus homo qui umquam sit det ulli homini, et si fecerit, veniet heres Estiganti
l.18 qui hȩc dona donat et recipiet ad tale servitium ad quale voluerit alteri dare sine contradicto; et Estigandus
l.19 [veltus], in tempore Ricardi comitis per suum concessum, misit ad eundem locum Altaria quȩ sunt in Alge super aquam
l.20 Lemone et quicquid ipse habet et Maisnil Lieteri. [croix] Signum Guillelmi comitis. Signum Mathildis comitisse.
l.21 [croix] S. Rodberti filii eorum. [croix] S. Maurilii archiepiscopi. [croix] S. Nicholai abbatis. [croix] S. Estigandi cujus est donatio.
l.22 [croix] S. HUGONIS potiferi. [croix] S. Bernardi forestarii. [croix] S. Ascelini de Cleides. [croix] S. Estigandi de Limesio.
l.23 [croix] S. Gotberti clerici.
Bibliographie
FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 343-344, n° 158.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2702 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2702»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2702/. Date de mise à jour : 17/11/14.