Fécamp, Musée de la Bénédictine, n° 3A

<< < / > >>

Numéro2692

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1035(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche592   mm

Hauteur à droite632   mm

Largeur en haut425   mm

Largeur en bas440   mm

AuteurRobert Ier le Magnifique, duc  de  NORMANDIE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-TRINITE  de  FECAMP

Regeste

Robert le Magnifique, duc de Normandie, donne divers biens, églises, droits et chevaliers à l'abbaye de Fécamp.

Texte

l.1 In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ego Rotbertus, filius secundi Richardi nutu Dei Northmannorum ducis, et ipse
l.2 per gratiam Dei princeps et dux Northmannorum, notum fieri volo tam presentibus quam futuris ea quae, respectu gratiae Dei, contuli
l.3 universorum Domino, sanctae scilicet et individuȩ TRINITATI, in loco qui dicitur Fiscannus, post decessum patris mei, pro salute
l.4 animȩ meȩ et predecessorum meorum, fratrum quoque et sororum. Quae omnia nominanter subter asscribere volui ne memoriȩ
l.5 laberentur subsequenti posteritate, haec sunt: Pitit villa cum omnibus sibi pertinentiis, quidam homines mei scilicet
l.6 milites, cum omnibus sibi pertinentibus. Hii sunt Hundul filius Gosmanni et nepotes ejus filii Bloc, Walterius
l.7 quoque filius Girulfi, filii Gonfredi omnes de Gervinvilla, Torquitil filius Adlec, Justaldus clericus
l.8 et Rodulfus laicus fratresque eorum, filii Hugonis de Barda villa. Dedi autem terram quae Scrot villa dicitur
l.9 cum omnibus suis appendiciis. Reddidi etiam totam medietatem Bernai villȩ, cum omnibus que ad ipsam medietatem
l.10 pertinent ex integro. Dedi etiam villam quae dicitur Eslettot. Reddidi quoque omnem terram quam Rainaldus vicecomes
l.11 apud Arcas et in Turvilla et Santiniaco villa tenere videbatur cum aecclesiis et molendinis et bosco qui dicitur
l.12 Appasilva, cum salinis, piscariis, pratis, hospitibus, et omnibus appenditiis suis, et omnibus hominibus qui sibi
l.13 subjecti fuerunt. Dedi quoque silvam quae Bocolunda [dicitur], juxta Fiscannum ex toto. Commutuavi autem eis silvam
l.14 quam inter duas aquas dicunt ex utraque parte et omnia que ad eam pertinent. Dedi quoque terram quȩ Hurvilla dicitur
l.15 quam mea avia pro salute parentum nostrorum et sua, Fiscanni loco destinavit, cellarium insuper et vineam. Contuli etiam alios milites, scilicet
l.16 Osbertum filium Gosmanni, cum suo alodo et Ursonem et Willelmum ejus fratrem, filios videlicet Anslecci. Donavi
l.17 apud Argentias leuvam juxta morem patriae nostrae propter mercatum ipsius villae. Haec omnia, pro salute animȩ
l.18 meae et parentum meorum, soli Deo TRINO et uno, vivo et vero, contuli. Si quis autem, quod fieri non credo, contra hanc
l.19 nostrȩ preceptionis cartulam contraire aut calumpniam inferre temptaverit, cum Juda traditore partem habeat si non emendaverit.
l.20 Ut vero firma et stabilita haec descriptio permaneat, manu propria subter affirmo, et fidelibus meis firmare
l.21 precipio. Reddidi etiam decimam de feriis de Cadumo. Dedi quoque piscariam quod vulgo gordum dicitur, apud Oscellum villam. Dedi decimas de prati, in villa
l.22 que dicitur Corhulma. Donavi nihilominus Ansfredum de Soartichin villa cum omni terra sua, ubicumque tenere videbatur.
l.23 [croix] Signum Rotberti Nortmannorum ducis. [croix] Signum Willelmi filii ejus. [croix] Signum domni Rotberti archiepiscopi. [croix] Signum Rotberti episcopi. Signum Gingoloi archiepiscopi. Signum domni Johannis ABBATIS.
l.24 [croix] Signum Willelmi abbatis. [croix] Signum Gradulfi abbatis. Signum Rainerii abbatis. [croix] Signum Durandi abbatis. [croix] Signum Isemberti abbatis. [croix] Signum Eduuardi regis.
l.25 Signum Balduini comitis. Signum Ingelranni comitis. Signum Gisleberti comitis. Signum Negelli. Signum Osberti sinscalci. [croix] Signum Unfredi Vetuli.
l.26 Signum Richardi vicecomitis. Signum Gozilini vicecomitis. Signum Turstini vicecomitis. Signum Aymonis vicecomitis. Signum Toroldi constabilarii.

Notes

1

Bibliographie

HASKINS (Charles Homer), Norman institutions, Cambridge, 1918, p. 260, n° 1, p. 272, n° 6, pl. 4 (fac-similé).

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 223-226, n° 85.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2692 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2692»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2692/. Date de mise à jour : 29/03/12.