Rouen, AD Seine-Maritime, 9 H 24

<< < / > >>

Numéro2685

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date06/08/1027(fiabilité :édition)

LieuSenlis(lat :apud Silvanectensem urbem)

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche285   mm

Hauteur à droite295   mm

Largeur en haut209   mm

Largeur en bas200   mm

AuteurRobert II, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  JUMIEGES

Regeste

Robert, roi de France, lors d'un plaid tenu à Senlis, restitue à l'abbaye de Jumièges une terre proche de Montataire dont Albert de Creil s'était emparé.

Fac-similé

Texte

l.1 PROPICIA LARGIENTE CHRISTI CLEMENTIA, EGO ROTBERTUS, FRANCORUM
l.2 REX, notum esse cunctis Dei ȩcclesiȩ filiis tam presentibus quam futuris volo, quos intra
l.3 sui gremii retinet sinus, quod quandam terram Montiterȩ adjacentem, quam ex sanctȩ Baltil-
l.4-dis tempore Gemmeticenses tenuerant monachi, sed, ignorante Roberto loci abbate cun-
l.5-ctisque fratribus, cuidam militi nomine Hermanno, Waningus monacus, ad manufirmam
l.6 illam tradiderat, Albertus Cretellensis castri dominus post eandem manufirmam transac-
l.7-tam, violenter invaserit. Pro qua re ejusdem loci abbas nomine Guillelmus, illiusque mona-
l.8-chi, nostrȩ excellentiȩ mansuetudinem adeuntes, rogaverunt ut de temerario inva-
l.9-sore illis justiciam facerem. Quorum questuosis singultibus, benigno respectu li-
l.10-bentissime favens, ilico pervasorem apud Silvanectensem urbem, coram nostris fide-
l.11-libus ad placitum ascivi. Cujus prȩjudicium ut agnovi, regali animadversione
l.12 illum ut ab hac insania resipisceret jussi, terramque cultam et incultam, cum ȩcclesia
l.13 et decima, cum vineis et pratis, solutam et liberam ab omni secularium legum incuria, nul-
l.14-lius hominis in se advocationem, vel viatoriam habentem, sancto Petro monachisque Gemme-
l.15-ticensibus reddidi. Oro ergo mihi in regimine succedentes, ut sicut sua instituta volu-
l.16-erint rata fore, ita mea sinant firma manere, quatinus si in vita illorum
l.17 aliquis de hac terra eisdem monachis molestus fuerit, visis his litteris, regali
l.18 continuo districtione feriatur. Si quis vero pervasor quandoque surrexerit, qui hanc
l.19 notam justiciȩ presumat subvertere, juditiali sententia districtus, fisco
l.20 dominico libras auri decem persolvat, presumptione ejus cassata. Sin autem, a sanctorum
l.21 cȩtu sequestratus, duro anathemate dampnetur, usque ad satisfactionem.
l.22 Et ut hȩc firma permaneant, propria manu subter firmavi, fidelibusque meis ro-
l.23-boranda tradidi.
l.24 Signum regis Henrici [croix] filii ejus.
l.25 Signum [croix] Odonis comitis. Signum [croix] Ricardi comitis Northmannorum.
l.26 Signum [croix] Leterici archiepiscopi. Signum [croix] Rogerii episcopi.
l.27 Signum [croix] Fulconis episcopi. Signum [croix] Azelini episcopi. Signum [croix] Warnerii vicedomini

Notes

1

Bibliographie

VERNIER (Jules-J.), Chartes de l'abbaye de Jumièges ( v. 825 à 1204 ), 2 vol., Rouen-Paris, 1916, t. 1, p. 27-29, n° 11.

NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 94, n° 74.

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 182-184, n° 59.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2685 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2685»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2685/. Date de mise à jour : 17/11/14.