Fécamp, Musée de la Bénédictine, n° 2ter

<< < / > >>

Numéro2673

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date08/1025(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche770   mm

Hauteur à droite765   mm

Largeur en haut650   mm

Largeur en bas678   mm

AuteurRichard II le Bon, duc  de  NORMANDIE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-TRINITE  de  FECAMP

Texte

l.1 PROPICIA DIVINȨ GRATIAE CLEMENTIA, EGO RICHARDUS NORMANNORUM DUX, OMNIBUS CHRISTI FIDELIBUS TOTO ORBE TERRARUM LONGE LATEQUE DIFFUSIS. QUANTA CHRISTIANȨ FIDEI CULTORIBUS ERGA OMNIPOTENTIS
l.2 obsequia, pro spe aeternȩ remunerationis, debeat esse devotio docemur non solum evangeliis, verum etiam singulis quibusque divinȩ scripturȩ paginis, fermentum spiritalis doctrinȩ subministrantibus nobis. Quibus etiam cȩlestis nos sapientia, quȩ Deus est,
l.3 in tantum plenius ad cognoscendam prudentiȩ viam pie erudire non desistit in quantum nostrȩ fragilitatis naturam a se nihil id muneris habere cognoscit. Unde ne quid nostrȩ salutis perfectioni desit, cuncta sibi placita hic nobis mandare non cessat eisque nos obedire vel aliquando
l.4 ad hoc expectat quatinus oboedientiae via nos quandoque ad paradysi sedes reducat quos in oboendentiae divortium infernali quondam revinxit catena. Ergo tantis divinȩ pietatis monitis non solum corporis sed etiam cordis aures, ut obtemperemus accomodare oportet,
l.5 sicut ex ipsa beatorum evangeliorum voce ipso Domino attestante docemur, qui aures corporis habentibus aliquando ita est loquutus: Qui habet aures audiendi, audiat. Qua Domini voce dulcissima commonitus, ego, secundus nominis mei Norhmannorum dux RICHARDUS, eaque
l.6 necessitate compulsus qua plus cȩteris seculi curis intentus, plus omnibus me gravari inde obortis sentiebam sceleribus, si quando otium Deus concederet, intentissime aures cordis divinis accommodare coepi monitis, simul Domini implorans clementiam, ut quantulamcumque
l.7 mandati sui particulam michi opere complere concederet cujus obedientia me a peccatis quibus satis semper timui eriperet. Cui studio cum avide insisterem, audivi ipsum Dominum beata evangeliorum voce dicentem: Date aelemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.
l.8 Psalmographum quoque illum DAVID concinentem: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in seculum seculi, cornu ejus exaltabitur in gloria. Hac itaque subnixus spe, ut Domini misericordia michi super his indulgeret, quȩ in me et carnalis fragilitatis et secularis solertiȩ culpa
l.9 contraxerat, summam erga divini cultus obsequia adhibui animi diligentiam, et prȩcipue, ut ordinarem aecclesiastice monasterium, quod genitoris mei industria construxit in honore summȩ et individuȩ TRINITATIS in loco que Fiscannus
l.10 dicitur et ut ei tunc satis visum est ditavit villis ac familiis, ad supplementum servorum Dei ibidem ipsi servientium. Nam completo ipse genitor meus aedificiorum fastigio, juxta humanȩ conditionis communem legem hominem exivit; cujus ego, gratia Dei,
l.11 heres et honoris et hujus piissimi laboris, summo studio et aviditate, ut ipse disposuerat, et ego libenter annueram, festinus ordinavi in jamdicto monasterio pauperes Christi ad serviendum ipsi committens illud beatȩ memoriȩ abbati WILLELMO
l.12 qui vita et moribus doctrina quoque tanti officii dignus semper inventus est minister, humilitatis et patientiae speculum, non solum suis existens, verum etiam mundo. Qui suscepto regiminis loco decenter et ordinate, prout ego semper
l.13 optaveram, instituta pii patris BENEDICTI in eo monastice servanda instituit. Unde ego, majori succensus devotionis ardore, concedo, pro animȩ meae remedio genitoris quoque vel genitricis et conjugis meae quȩ JUDITH dicta est
l.14 et universȩ prolis michi a Deo concessȩ, ad supplementum victus servorum Dei in prȩfato monasterio ipsi servientium, subnotata praedia et possesiones, concessis his quȩ a genitore meo ipsis ante collata fuerant; id est, Amundivillam, cum
l.15 omnibus appenditiis suis, cum aecclesiis et quicquid ad eam pertinet, cum integritate; Argentias, cum aecclesia, terris cultis et incultis, pratis, vineis, silvis, molendinis, aquis aquarumve decursibus; portus maris de Stigas usque ad Leregant et quicquid
l.16 [ad ipsos pertinet]; villam quae vocatur Bretennoles; Limpivillam, cum aecclesia et silva quȩ dicitur Bernardivallis; Gervinvillam, cum aecclesia et molendinis, masnile quod dicitur Vuivelvilla, aecclesiam de Tormot villa et quinque hospites;
l.17 [villam que dicitur Sancti] Richarii cum aecclesia; Contevillam, cum integritate; aecclesiam quȩ est in villa quae dicitur Paluellus; masnile, quod dicitur Johannisvilla, et aliud quod dicitur Bertelvilla, Ingolivillam cum [aecclesia; villam que dicitur
l.18 Sancti Walarici, cum ecclesia; ecclesiam] de villa que dicitur Esletetot, cum terra ad eam pertinente et duobus hospitibus; aecclesiam de Mannavilla, cum terra ad eam pertinente et tribus hospitiis; in Duno [aecclesias duas et unam capellam, et quinque hospites
l.19 cum terra arabili]. Hec sunt, que genitor meus servis Dei prȩnominato loco sibi servientibus ad supplementum victus concessit. His ego, ut supra notatum est, ad augmentum [stipendiorum servorum
l.20 Dei addo et concedo: monasterium] in honore sanctȩ Mariae quod dicitur Villare, et quicquid ad ipsum pertinet, cum integritate; item, abbatiam Sancti Gervasii quȩ est juxta civitatem Rotomagum et quicquid ad ipsam pertinet;
l.21 [item, Troardum] et quicquid ad ipsum pertinet, cum integritate; item, in ipso loco Fiscanni, tertiam partem hospitiorum, cum terra arabili quȩ ad ipsam tertiam partem pertinet; partem quoque silve, a loco qui dicitur Fustes Plantati, usque ad [mare],
l.22 teloneum ipsius ville totum et pratorum partem aliquam, molendinos tres et dimidium, silvam quoque quȩ dicitur Extendala; apud villam quȩ dicitur Butellas, hospitia duo et terciam partem piscatoriȩ quȩ pertinet ad Arcas, et duas
l.23 salinas, et terram arabilem, cum pratis; apud Harofloth, hospitia sex et LX pensas salis et decimas salinarum de Hulvedala, et de prato acres IIIIor, et de terra arabili acres XXIIIIor, et partem aliquam silvȩ; villam quȩ dicitur Wellas cum aecclesia
l.24 et molendinis Vque et dimidio aecclesiam de villa quȩ dicitur Blossa, et de terra arabili in eadem villa acres LX; medietatem aecclesiȩ de Huldetot, et totam terram cum silva, quam ibi Germundus tenuit; in Longavilla, de vineis arpennos XII; in villa
l.25 que dicitur Dunos, aecclesiam cum appenditiis suis, et hospitia duo; masnile quod dicitur Sancta Columba, cum integritate; Huldeboldivillam, cum integritate; masnile quod dicitur Fontana Berengerii cum integritate et molendinos duos
l.26 in villa quȩ dicitur Lotvers; item, aecclesiam Sancti Stephani et quicquid ad eam pertinet; aecclesiam de villa quȩ dicitur Portus Gaudii, et hospitia duo; aeclesiam Sancti Saturnini de villa quȩ dicitur Novilla, et hospitium unum; aecclesiam quȩ est
l.27 in villa quȩ dicitur Pausa, et terram quam tenuit Rotgerius, cum integritate; item in villa quȩ dicitur Redolium, aecclesiam in honore sanctȩ Mariȩ, et quicquid ad eam pertinet, cum integritate; aecclesiam de Wicardivilla, cum hospitio uno;
l.28 item, in fluvio Sequanȩ piscatoriam quȩ dicitur venna Sancti Leutfredi, et in eodem fluvio tractus piscatorios a loco qui dicitur Barfaldus usque ad eum locum qui dicitur Josephsartum, cum fossatis piscatoriis tribus; et in loco qui dicitur
l.29 Stindrap tractum piscatorium unum cum fossatis IIIIor similiter piscatoriis; item, in fluvio qui dicitur Authura, in loco dicto Hasdans, tractus piscatorios, cum aliquibus hospitiis; item, super fluvium qui dicitur Risla, apud Pontem Haldemari
l.30 piscatoriam unam; item prope civitatem Rotomagum, in loco qui dicitur Fossa, de prato acres VIItem et de prato qui dicitur Pipinus, acres duas; item, aecclesiam villȩ que dicitur Pisciacus cum duobus hospitiis; aecclesiam villae qui dicitur
l.31 Barentinus, cum duobus hospitiis, et aream molendini unam; aquamque villae totam, a gordo de Pauliaco usque ad Fagum Comitissȩ; villam quoque quȩ dicitur Campelli, cum silva que est a Valle Carbonaria usque ad vallem Villaris
l.32 et aecclesiam de Scrotivilla, cum hospitio uno; item, super Sequanam fluvium villam quae dicitur Aysiacus, et eam quȩ dicitur Sancta Crux et quicquid ibi Strostincus tenuit, et Heldechin villam supra mare et quicquid ad eam pertinet;
l.33 aecclesiam villae quȩ dicitur Bures, cum omnibus quȩ ad eam pertinent; aecclesiam de villa quȩ dicitur Ulmedis et quicquid ad eam pertinet; aecclesiam villȩ quȩ dicitur Magintrudis; aecclesiam Sanctae Mariae quȩ dicitur Vuastus,
l.34 cum omnibus appendiciis suis, et silvam quȩ est inter duas aquas; masnile quod dicitur Almanniscus cum aecclesia et omnibus ejus pertinentiis; item in Barberis et Anisei, quicquid jure hereditario Emelina, uxor Hugonis de Burts,
l.35 tenere videbatur. Concedo etiam apud Argentias mercatum forense per singulas anni ebdomadas, et Planam Silvam ex integro, pro commutatione mansionis quae est sita in civitate Rotomago supra portam Sancti Clementis.
l.36 Concedo ȩtiam decimas monetȩ nostrae ex integro et decimas nostrȩ camerȩ videlicet, de omnibus quȩcumque michi, alicujus rei servitio, dabuntur, videlicet, aut emptarum terrarum, aut emendarum, aut cujuslibetcumque negotii,
l.37 sive dono muneris gratis datis excepto fiscali censu, et exceptis his quae costumas antiquitus dicunt. Do etiam decimas telonei de burgo qui dicitur Cadumus, et unum hospitium, et ad Pontem Divȩ, hospitium unum, liberos omnibus nostris
l.38 obsequiis. Haec omnia, pro amore patriȩ caelestis, ad usus servorum Dei concedo, annuentibus filiis Richardo atque Rotberto, ut habeant, teneant et possideant, absque ulla inquietudine cujuslibet sȩcularis vel judicariȩ
l.39 potestatis, sicuti res ad fiscum dominicum pertinentes; et ne alicujus occasionis aditus pateat futuris heredibus, vel nostris vel illorum, qui ob amorem Dei, cui specialiter hic locus dicatus est, et animarum suarum remedio aliqua
l.40 contulerunt, placuit subter adnectere et nostrae auctoritatis astipulatione firmare ea que fideles nostri, nostro consensu, aut precario vel beneficiis quȩ nostri juris erant, vel de hereditatibus quas paterno jure possidebant,
l.41 concesserunt, additis ipsorum nominibus, id est: aecclesiam de villa quȩ dicitur Menilla, quam dedit Rodulfus comes. Concedimus quoque terram quam dedit Odo filius Gisleberti, id est masnile quod dicitur Sancti Melanii cum aecclesia et aecclesiam de Bulle villa,
l.42 ex integro, et eam partem quam tenebat ipse in eadem villa. Pro reliquo commutuavimus a filiis Sperlengi terram Turvillȩ, cum aecclesia, et aliam id est Sprovillȩ, cum aecclesia, et quicquid ad eas pertinet, et quod tenebant in villa quȩ dicitur Aurimarcasium.
l.43 Addimus etiam quod dedit Odo filius Gosfredi, id est medietatem villȩ quȩ dicitur Ria, reliquo commutuato pro quo accepimus Gansamvillam cum aecclesia, molendinis, et omnibus pertinentiis; et masnile quod dicitur Sonevilla, ex integro,
l.44 cum aecclesia. Addimus quoque illa quȩ dedit Ansgottus, id est partem quam tenebat in villa quȩ dicitur Belnai, cum silva et molendino uno, et quicquid tenebat in villa quȩ dicitur Butetot, et in Bramatot, hospitium unum. Adjungimus etiam
l.45 aecclesiam de Hurvilla, quam dedit Rodulfus, noster fidelis, cum terrȩ arabilis aliqua parte. Addimus etiam ea quȩ dedit Godefredus, id est totum quod tenere videbatur in villa quȩ dicitur Amblida, cum duobus molendinis, et IIIIor acres prati
l.46 quas dedit Berengerius. Adjungimus quoque id quod dedit Lora, uxor Raynoldi, qui dictus est Wadardus, id est totam partem suam quam tenebat in villa quȩ dicitur Airam, et in omnibus appenditiis ejus,et in ȩcclesia. Haec omnia
l.47 quasi a nobis data asscribimus et confirmamus. Hoc igitur donationis praecepto, in aeclesiasticum jus, ad supplementum victus servorum Dei in supradicto loco ipsi servientium, transfundo res proprietatis meȩ et a meis eas usibus
l.48 abstrahens, in usus pauperum Christi ea devotione et spe transscribo, qua, juxta dominicum verbum: Danti elemosinam omnia munda esse, credo, quatinus ea justicia michi in seculum seculi maneat, ut in agmine sanctorum vel ultimus inventiar.
l.49 Peto ergo illorum magnitudinem quos Deus post me sublimaverit honore, cui, auctore, praesideo ut sicut auctoritatis suȩ scripta, vel donaria, inviolata manere voluerint, ita humilitatis meȩ cartam inconvulsam
l.50 et inviolatam manere permittant nec aliquid huic cessioni demant, si eis addere sua minime monuerit pia voluntas. Si vero aliquis contra eam audaci temeritate aliquid conatus fuerit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et coactus
l.51 auri libras centum ad fiscum dominicum persolvat, ut confusus discat improborum temeritate non esse violanda quae ob amorem Dei majorum statuerit auctoritas. Haec autem praecepti cessio, ut omni tempore firma maneat,
l.52 manu nostra et sigillo subnotamus, et filiis et fidelibus nostris firmandam tradimus. Actum Fiscanni publice.
l.53 [croix] SIGNUM NORTHMANNORUM DUCIS RICHARDI, QUI HOC PRAECEPTUM FIERI JUSSIT. [croix] SIGNUM ROTBERTI ARCHIEPISCOPI. [croix] EGO TERCIUS RICHARDUS HOC SIGNO CONFIRMO. [croix] EGO ROTBERTUS HOC SIGNO CONFIRMO.
l.54 [croix] HOC EGO RICHARDUS, SIGNUM CRUCIS FACIENDO, HUJUS DONATIONIS MEAE CARTAM CONFIRMO, STABILIO, APPROBO.
l.55 [EGO MAUGISUS, EPISCOPUS, SUBSCRIPSI. EGO] HUGO EBROICENSIS EPISCOPUS, SUBSCRIPSI. [croix] HUGO EPISCOPUS BAIOCENSIS SUBSCRIPSI.
l.56 [Signum Ricardi] filii Gulberti. [croix] Signum Nigelli vicecomitis. [croix] Hugo, cancellarius, scripsit et subscripsit. [croix] Signum Torstingi vicecomitis.
l.57 DATA MENSE AUGUSTO, CONSIDENTIBUS NOBIS FISCANNI PALATIO, ANNO AB INCARNATIONE DOMINI IXXVII. INDICTIONE VIII REGNANTE ROTBERTO REGE ANNO XXXVI [monogramme] [sceau].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2673 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2673»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2673/. Date de mise à jour : 29/03/12.