Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 156
Numéro2658
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date17/11/872(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche760 mm
Hauteur à droite750 mm
Largeur en haut230 mm
Largeur en bas210 mm
AuteurRiculf, archevêque de ROUEN
BénéficiaireAbbaye de SAINT-OUEN de ROUEN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 divina tamen oppitulante clementia Rotomagensis ecclesiae humillimus archi-
l.3-episcopus, sive abbas ex coenobio Sancti Petri almique Audoeni quod in suburbio me-
l.4-[tropolicae] urbis quondam augustius claruit, [primo] ordinationis meȩ anno videlicet
l.5 XVI kalendarum decembrium dig[num duxi lim]ina sanctorum scilicet Ch[risti con]-
l.6-fessoris Audoeni prefatȩ urbis quondam almi antistitis et beatorum martyrum
l.7 Nigasii, Quirini, Scuviculi et sanctȩ Pientiae adire, quorum sacrosancta corpora
l.8 tum temporis apud Vuadiniacum villam causa metus Nordmannici licet in
l.9 proprio solo exulabantur, eorumque suffragiis supplicare quatinus quem
l.10 meritorum nullo ornari bono memineram nullaque ecclesiastici dogmatis pru-
l.11-dentia imbutum crebris dolebam suspiriis, eorum patrociniis apud fontem pie-
l.12-tatis et sapientiae Dominum intervenientibus et propriis mererer ablui squa-
l.13-loribus et plebi nobis olim caelitus comisse divini pabula tritici salubriter
l.14 sufficienterque dispertiri valerem. Denique [in crastin]um quod fuit XV kalen-
l.15-darum decembrium, cura pastorali affectuque devotionis motus, nulla Deus
l.16 testis est, temeritatis curiositate actus, summa cum veneratione decrevi
l.17 perscrutandum, adhibitis mecum ejusdem congregationis quibusdam opti-
l.18-me religionis fratribus, utrumnam sacrosanctum prelati confessoris almi Audo-
l.19-eni corpus in suae positionis teca digne servaretur. Quod ut cognovi-
l.20-mus, pro maximo desiderii ardore quem jugiter circa cultum ejus habueram, tandem diu desi-
l.21-derato oportunoque potitus tempore, quedam proprii corporis sui mecum tuli
l.22 pignera, quatinus si quando humane infirmitatis lapsu a recti tra-
l.23-mitis linea declinarem, ejus patrocinio munitus in celis veniam mererer,
l.24 cujus memoriam mecum ferens in terris juge servitium inpenderem. Et ut pe-
l.25-culiarius ejus clementiam mihi conciliare valerem, ne scilicet magni discrimi-
l.26-nis incurrerem nefas quippe qui tot scelerum piaculis squalidus tam purum
l.27 sacrumque corpus presumsissem manibus immeritis contrectare, salubri reper-
l.28-to consilio statui duos mansellos qui sunt in Bidolido cum mancipiis his
l.29 nominibus: Bertuino, Vuinetrude, Gunberga, Raduis, et ceteris
l.30 adjacentiis de villa Rumiliaco ad ejus luminaria perpetuo fovenda
l.31 perenni dono reddere, quatinus dum nostrae oblationis munusculo ante
l.32 ejus venerabile sepulchrum lampades rutilarent, suis precibus obtinere
l.33 valerem inter prudentes V virgines bonorum operum lampades gestantes,
l.34 ultimum saltem locellum, obviamque Christo corde venire securo. Opsecro itaque
l.35 omnes successores meos episcopos ut apud eos haec autoritatis nostrae constitutio inviola-
l.36-ta permaneat, quatinus ipsi quoque dum eis bonum nostrum non displicet, aeternȩ retri-
l.37-butionis premium a pio judice Christo nobiscum percipere valeant. Si quis vero alius contra
l.38 hoc decretum agere temptaverit, perpetuo anathemate a nobis se damnari noverit, nisi
l.39 se ab hac presumtione coercuerit, ut qui non optat nobiscum honorem exhibere sanctis, gehenna-
l.40-li damnatione in inferno plectatur cum spiritibus immundis. Et ut hȩc constitutio nostra
l.41 futuris seculis maneat inconvulsa, subscriptione eam roboravimus propria,
l.42 ET UT MANU NOSTRȨ SCRIPTIONIS PER REVOLUTA TEMPORA
l.43 firmius haberetur, manu nostra subter firmavimus, canonicos
l.44 quoque nostros et monacos fidelesque laicos corroborare precepimus,
l.45 ut firmius haberetur anulo sanctȩ Mariȩ inpressimus.
l.46 [croix] Riculfus humilis Rotomorum archyepiscopus subcripsit.
l.47 Sicbardus episcopus firmavit atque subscripsit. [colonne1] Germentus abba sub[scripsit]. Haduinus archydiaconus sub[scripsit]. Vuanilo abba sub[scripsit]. Lista similiter sub[scripsit]. Leutbrandus prepositus sub[scripsit]. Item Vuanilo abba sub[scripsit]. Guldravertus decanus sub[scripsit]. Saul presbiter sub[scripsit]. Libertinus sub[scripsit]. Ragnomacus sub[scripsit]. Godelricus. [colonne2] Harigerus diaconus sub[scripsit]. Fulcherus diaconus sub[scripsit]. Gamalbertus sub[scripsit]. Vuarachus sub[scripsit]. Heliardus sub[scripsit]. Item Germenteus sub[scripsit]. Erfridus sub[scripsit]. Vualafridus sub[scripsit]. Beringarius sub[scripsit]. Ragenardus sub[scripsit]. Riculfus sub[scripsit]. Teudulfus sacerdos sub[scripsit]. Gervinus sub[scripsit]. [colonne3] Vualafridus sub[scripsit]. Andreas sub[scripsit].
l.48 [chrisme] Flodegisus notarius scripsit et sub[scripsit] [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
Notes
Bibliographie
POMMERAYE (Dom J.F.), Histoire de l'abbaye royale de Saint-Ouen de Rouen, 2e éd, Paris, 1663, p. 399-400.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2658 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2658»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2658/. Date de mise à jour : 17/11/14.