Paris, BNF, n.a.l. 2298 n° 1
Numéro2652
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date07/08/1112(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseNevers
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographieà droite
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche560 mm
Hauteur à droite555 mm
Largeur en bas175 mm
AuteurGausbert de NEVERS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-ETIENNE de NEVERS
Regeste
Texte
l.2-tiones et beneficiorum largitiones, quas apud posteros sta-
l.3-biles et firmas esse volumus, scripturarum et testimoniorum
l.4 annotatione corroboremus. Unde notum sit omnibus in Christo
l.5 viventibus tam futuris quam presentibus quod Gosbertus de Ni-
l.6-vernis, Seguini filius, pro salute anime suȩ atque
l.7 patris et matris sue et antecessorum suorum dedit beatȩ
l.8 Mariȩ Dei genitrici, et beato Stephano prothomartiri,
l.9 et monachis in eorum monasterio Deo et ipsis deservienti-
l.10-bus, feodum Tiscelinȩ, uxoris quondam Ottelini, totum
l.11 ex integro sicut ipsa habebat, quando domnus Seguinus pater
l.12 ipsius Gosberti Jerosolimis rediit, excepta parte Guil-
l.13-lelmi clerici filii ipsius Tiscelinȩ. Que pars, post obi-
l.14-tum ipsius Guillelmi, in jus et in possessionem predictorum
l.15 monachorum transibit, ante obitum etiam, si Guillelmo pla-
l.16-cuerit ut aliqua racione eam illis relinquat. Hanc
l.17 autem donationem concessit et laudavit predicta Tiscelina
l.18 et duo filii ejus, supradictus videlicet Guillelmus, et
l.19 Gosbertus frater ejus. Dedit etiam Gosbertus domni Seguini
l.20 filius, prefatis monachis, quasdam areas juxta parrochi-
l.21-alem ȩcclesiam et juxta viam, ex parte illa qua curtis
l.22 sita est, quantum necessarium esset ad edificationem domo-
l.23-rum, ita ut libere et quiete et sine omni redditio-
l.24-ne consuetudinis et sine omni calumpnia in perpetuum
l.25 eas possiderent. Hoc autem totum quicquid supradictum est, lau-
l.26-davit et concessit Adalasia uxor ipsius Gosberti. Ipsi autem
l.27 monachi promiserunt se agere singulis annis dies anniversa-
l.28-rias pro patre et pro matre ipsius Gosberti, et pro ipso et
l.29 uxore ejus, et insuper dederunt ipsi Gosberto ex ben[igni-
l.30-tate] XXIIas libras denariorum. Hoc autem v[ide-
l.31-runt] ex parte Gosberti : Guido de Caslone, Rotbertus de
l.32 Massingiaco, Raginaldus Ervis, Titbaldus Talonus, Giraudus
l.33 Pilatus. Ex parte monachorum : Durantus de Fonvento, Duran-
l.34-tus Bos, Constancius de Bangiaco, Johannes Serannus, et multi alii.
l.35 Domnus Bernardus cantor et cancellarius dictavit anno Domini
l.36 MCoXIIo, regnante Ludovico rege Franchorum,
l.37 VII idus augusti, feria quarta, laudante Guillelmo comite,
l.38 domno Petro priore vivente, et Seguino de Nivernis sub ejus regi-
l.39-mine monacho existente, domno Hugone quarto presule vivente. (devise illisible)
Bibliographie
LESPINASSE (René de), Les chartes de Saint-Etienne de Nevers, dans Bulletin de la société nivernaise des lettres, sciences et arts, 22 (1907), p. 51-130, p. 79-80, n° 4.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2652 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2652»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2652/. Date de mise à jour : 29/03/12.