Paris, BNF, n.a.l. 2591 n° 28
Numéro2648
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1108(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseSoissons
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche445 mm
Hauteur à droite430 mm
Largeur en haut320 mm
Largeur en bas315 mm
AuteurManassès, évêque de SOISSONS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-JEAN-DES-VIGNES de SOISSONS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Lostria post mortem HUGONIS clerici qui illud in personatico habuerat, reddidit ecclesiȩ Sancti
l.3 Johannis ad canonicos regulares integre et perpetuo habendum, poscente hoc et impetrante domno
l.4 HUGONE Albo domino Branensi, optimo principe et circa amorem prefatȩ ȩcclesiȩ laudabiliter fervente,
l.5 tempore domni PETRI, ejusdem loci reverendi abbatis. Quia vero clericus ille qui predictum altare in personatico
l.6 habuerat nepotem parvum nomine Widonem superstitem reliquit, et matrem viduam morte filii miserabiliter confectam,
l.7 quorumdam virorum precibus et precipue dominorum matris ȩcclesiȩ canonicorum prefatus domnus abbas PETRUS, et fratres ejusdem
l.8 loci sub eo degentes satis suppliciter rogati sunt pro predicta vidua et nepote parvulo, ut ei clerico facto
l.9 redditum ipsius altaris habendum indulgerent, sub censu denariorum XIIcim, ita ut postquam illum contingeret mori,
l.10 quietum et liberum altare in perpetuo rehaberent. Nec fuerunt domnus abbas ceterique fratres exoratu difficiles,
l.11 utpote recenti morte predictȩ personȩ et viduȩ matris luctu implacabili miserabiliter commoti et compa-
l.12-tientes, annuerunt igitur, ita ut census denariis scilicet XIIcim a predicto Widone clerico ȩcclesiȩ Sancti Johannis quotannis
l.13 in Nativitate Domini reddatur, et somniata ad eandem ȩcclesiam deferatur, et per manus clericorum ejus loci utpote pro suo ad
l.14 episcopum et archidiaconum perferatur. Hujus donationis et determinationis qui viderunt et presentes fuerunt testes hi sunt :
l.15 Lisiardus prepositus, Fulco archidiaconus, Ebalus archidiaconus, Fulco diaconus, Tetboldus subdiaconus, Warnerus, Alexis, Hugo scolasticus.
l.16 Dedit etiam prefatus episcopus Manasses altare de Budnis ȩcclesiȩ Beati Johannis, adnitente domno Fulcone ejusdem
l.17 altaris archidiacono, quod hoc ordine factum est. Odo filius Hugonis qui erat persona ipsius altaris, adiit
l.18 clementiam domni MANASSE episcopi, petiit et impetravit, ut supradictum altare quod tenebat daret ȩcclesiȩ Beati Johannis
l.19 et fratribus ibidem Deo servientibus, perpetuo possidendum, hoc tamen pacto, ut in vita sua ususfructum ipsius
l.20 altaris haberet, et quotannis censum denariorum XIIcim in diebus natalis Domini persolveret ; post obitum
l.21 vero ejus ȩcclesia Beati Johannis quiete in perpetuum possideret. Hujus rei testes sunt : Fulco archidiaconus,
l.22 Henricus ejusdem altaris decanus, Ebroinus, Johannes, Odo capellanus, Odo Widonis, Walterus Bonardi,
l.23 Alexis, Rainardus decanus, magister Odalricus, Petrus abbas, Hato, Johannes, et fere universa synodus.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2648 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2648»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2648/. Date de mise à jour : 29/03/12.