Paris, BNF, n.a.l. 2302 n° 1
Numéro2645
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date02/08/1103(fiabilité :édition)
LieuLatran(lat :Laterani)
DiocèseBâle
RégionAlsace
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche450 mm
Largeur en bas420 mm
AuteurPape Pascal II
BénéficiaireAbbaye de MARBACH
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde tam vestris quam karissimi filii Manegaldi vestri prepositi petitionibus non
l.3 difficulter accomodamus effectum. Predecessoris siquidem nostri sancte memorie URBANI secundi vestigiis insistentes, tam vos quam vestra omnia sub tuitionem apostolice sedis excipimus, et presentis privilegii
l.4 auctoritate munimus. Statuimus enim ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine prepositi, aut sine communi congregationis licentia de claustris discedere liberum sit. Quod si
l.5 discesserit, et commonitus redire comtempserit, ei ejusque successoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere ; interdictum vero nullus episcoporum vel abbatum sine consensu ejus absolvat. Preterea
l.6 per presentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quecumque hodie vestra ecclesia juste possidet sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste et
l.7 canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre
l.8 vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione, et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura.
l.9 Ad hȩc adicientes statuimus ut nullus vobis violentia vel astutia qualibet in prepositum constituatur, nisi quem fratres omnes communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem
l.10 regulariter providerit eligendum. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum ab episcopo in cujus diocesi estis accipietis, siquidem gratiam atque communionem
l.11 apostolice sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere.
l.12 Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit,
l.13 potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini nostri redemptoris Jhesu Christi aliena
l.14 fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bonȩ actionis percipiant,
l.15 et apud districtum judicem premia ȩternȩ pacis inveniant. AMEN, AMEN, AMEN.
l.16 [rota] Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus [subscripsi] [benevalete].
l.17 Datum Laterani IIIIo NONAS augusti per manus Equitii agentis vicem cancellarii, indictione XI, anno incarnationis dominicȩ MoCoIIIo, pontificatus autem domni Paschalis pape secundi IIIIo.
l.18 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5949.
GRANDIDIER, Histoire ecclésiastique, militaire, civile et littéraire de la province d'Alsace, 2 vol., Strasbourg, 1787, t. 2, p. 189-190.
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 163 (Paschalis II, Gelasius II, Hugo de S. Maria, Guillelmus de Campellis, Lambertus Audomarensis), Paris 1854, col. 116-117, n° 97.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2645 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2645»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2645/. Date de mise à jour : 29/03/12.