Paris, BNF, n.a.l. 2588 n° 3

<< < / > >>

Numéro2644

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1102(fiabilité :édition)

LieuMontmain(lat :apud Montem Medium juxta Cluniacum)

DiocèseAutun

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche540   mm

Hauteur à droite530   mm

Largeur en haut535   mm

Largeur en bas540   mm

AuteurHugues, abbé  de  CLUNY

BénéficiaireAbbaye  de  MARCIGNY-LES-NONNAINS

Regeste

Hugues, abbé de Cluny, fondateur avec son frère Geoffroi II de Semur du prieuré de Marcigny, notifie l'engagement pris par son petit neveu Geoffroi IV de Semur de ne plus attenter aux libertés des habitants de Marcigny.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE DOMINI nostri Jhesu Cristi. Notum sit omnibus fratribus nostris, cunctisque sanctȩ Dei aecclesiȩ filiis, quia ego frater HUGO, peccator, Cluniacensis abbas p[robante] ac cooperante divino auxilio, consiliante atque
l.2 juvante germano nostro domno Gaufredo Sinemurensi, postea vero monacho Cluniacensi, locum istum MARCINIACUM parvum satis primo, et quasi quoddam asilum a solo fundavi, construxique temporibus nostris. Bonum etenim nobis visum est, ut sicut per sanctorum
l.3 patrum nostrorum fundationem, peccatores viri apud Cluniacum portum salutis habebant, si seculo et ponpis ejus abrenuntiare vellent, ita et peccatricibus feminis de mundi laqueis ad locum hunc fugientibus, et pro commissis suis ex corde gementibus, divina cle-
l.4-mentia regni cȩlestis non clauderet introitum. Postmodum vero basilicam precipuam, precipue in nomine sanctȩ et individuȩ TRINITATIS, aliamque juxta positam in commemoratione gloriosȩ semper virginis MARIE genitricis Dei, a religiosis et catholicis viris conse-
l.5-crari fecimus quatinus, ibidem Deo servientibus major salutis fiducia daretur, cum et oratorium omnipotenti Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto dedicatum haberent, et ipsam misericordiȩ matrem preces suas exaudire fidutialius crederent. Eis autem gravius mortis aeternȩ immineret
l.6 periculum, qui hanc donum ancillarum Dei, ac beatissime reginȩ vexare vel impugnare non erubescerent. Affuit quippe divina virtus et bonitas, quȩ locum istum protexit ac fovit, ipsumque intus religione cum aliis bonis ditavit, forisque aliquantis possessionum ac do-
l.7-norum beneficiis promovit. Verumtamen totius boni adversarius jam diutius ferre non prevalens, multarum animarum quas quasi de fauce sua abstrai cernebat salvationem, ipsiusque loci quietam meliorationem, e[xcitavit] spiritum cujusdam juvenis pronepotis nostri Gaufredi
l.8 videlicet tercii, in cujus manus Sinemurensis jam devenerat potestas, filii alterius Gaufredi nepotis nostri, qui et ipse jam cum alio filio suo sanctitatis habitum Cluniaci sumpserat, suamque conjugem ac filias sacrȩ religioni in hoc ipso Marciniensi monasterio tradide-
l.9-rat, contraque omnia necessitudinis jura, mirum est dictum quanta ȩtatis levitate, quantaque animi perversitate, iste noster juvenis in hujus loci subversionem cor suum effuderat. Et nisi Dei misericordia qui neminem vult perire mentem ipsius revocaret, eo ut credimus hȩc pestis pro-
l.10-cederet, ut et locus plurimum pessumdaretur, et ipse flammis ultricibus traderetur. Inter cȩtera namque unum tam terribile commisit facinus, ut omisso Dei timore, beatissimeque virginis Mariȩ et ancillarum ejus postposita reverentia, infra
l.11 villam ipsam Marciniacensem quemdam burgensem satis inhoneste caperet, violenter abstraheret, turpiter captum secum duceret. Sed licet super hoc aliquandiu cor impenitens haberet, postmodum tamen suorum ac multorum sapientium et nobili-
l.12-um virorum consilio et objurgationi cedens, quam male erraverat agnovit, et apud Montem Medium juxta Cluniacum, in presentiam nostram et in presentiam domni Milonis sanctȩ Romanȩ aecclesiȩ cardinalis et legati, Prenestinȩ vero episcopi a domno papa
l.13 PASCHALI tunc nuper directi, necnon et in presentiam domni Raimundi Ausciensis archiepiscopi, qui tunc ibidem aderat, cum consilio magnorum doctorumque hominum tandem veniens, de perpetrato malo resipiscendo indoluit, emendationem promittens
l.14 promisit, ipsamque evidenter ibidem sicut in subsequentibus continetur firmavit. Ut enim villa Marciniacensis cum omnibus rebus suis salva et secura perhenni jure maneat in futurum neu quis jam umquam deinceps tale aliquid seu simile
l.15 contra eam temptare presumat, juravit primo ipse Gaufredus nobis et multis aliis, monachis sive clericis militibus et laicis audientibus et videntibus, supra sacrosanctum altare et super sanctorum sanctas reliquias in presentia jamdicti Milonis,
l.16 cardinalis et episcopi, quatinus infra burgum seu villam Marciniensem sicuti in presenti habetur, vel sicut in futuro per villam crescendo dilatabitur, nullum umquam hominem, nullamque feminam vi scienter capiat, nec aliquod habere alicujus
l.17 umquam mortalis infra quinque solidos, quod non concessive sed pro observando sacramento positum est, vi scienter auferat, nec alicui homini seu feminȩ vi capere seu auferre scienter precipiat. Et ut pedagium quod ipse diebus suis a viantibus
l.18 capi instituerat, nec ipse nec alius pro se in eadem villa Marciniacensi accipiat, nec a rivulo juxta Balgiacum currenti usque ad Cancellum nec in terra Igarandȩ, seu in terra Balgiaci, pedagium illud accipiatur, et ut etiam ipsum pedagium
l.19 nullus homo a viantibus suscipiat, qui in Marciniaco domum vel stacionem habeat. Quod si forte aliquo umquam casu acciderit, ut de his quȩ in primo sicut dictum est continentur sacramento aliquid infringat, postquam ab abbate vel
l.20 priore seu camerario Cluniacensi, sive a priore Marciniacensi vel per alicujus istorum specialem nuncium commonitus fuerit, nisi infra quindecim dies, vel hoc ipsum redditum vel aliud ejusdem valentiȩ emendatum habuerit, se ipsum in captionem
l.21 apud Sinemurum conducat, nec inde sicut per castellum habetur exeat, nisi quantum ab aliquo supradictorum quatuor seniorum induciatus fuerit. Post inducias vero captionem illam tamdiu prosequatur, donec quod infractum fuerat, ex integro sit re-
l.22-conpensatum. Secundo autem juravit idem Gaufredus, quod si forte aliquando evenerit, ut extra villam Marciniacensem vel ipse Gaufredus vel aliquis homo per mandatum ejus sive etiam quilibet ad opus ipsius seu aliquis de familia ejus,
l.23 miles videlicet sive serviens, aliquem hominem Marciniaci manentem capiat aut cogat, exceptis his : Teotbaldo, Humberto Gabba, Archimbaldo clerico, et infantibus Girardi Engibet, et Duranno de Joinze, quos extra Marciniacum
l.24 sicut suos justiciare poterit, infra autem umquam neminem, vel si aliquid similiter extra Marciniacum de rebus Marciniensibus sive ad monachas, sive ad quemlibet hominem de Marciniaco pertinentibus vi auferat, vel si aliquem hominem
l.25 de potestate Igarandȩ vel res ipsius, vel hominem de potestate Balgiaci, aut res ejus capiat et tollat, vel si in qualibet terra in qua Marcinienses monachi sive sanctimoniales boves suos in parcerencum habuerint, sive ubi medietatem fructuum
l.26 ab agricola sumpserint, tam de rebus ipsius agricolȩ, quam de parte monachorum aliquid auferat, vel si predictum pedagium infra castellaturam Sinemurensem, aliquem hominem de Marciniaco persolvere cogat, scilicet si de omnibus his sicut jam-
l.27-dictum est fideliter intellectis, aliquod forfactum faciat, postquam ab abbate seu priore aut camerario Cluniensi, aut priore Marciniaci vel per alicujus istorum proprium nuntium ad rationem super hoc missus fuerit, nisi infra
l.28 quindecim dies, aut hoc ipsum quod tultum fuerat redditum ab eo fuerit, vel aliud ejusdem valentiȩ emendatum, tunc in prehensionem se ipsum apud Sinemurum conducat, nec inde sicut per castellum habetur, nisi per elongationem
l.29 alicujus quatuor jamdictorum seniorum exeat. Post elongationem vero id ipsum tamdiu compleat, donec forfactum illud evidenter sit restauratum. Postquam autem idem Gaufredus [ita] hȩc omnia per se ipsum jurejurando firmavit, ut
l.30 quod ipse fecerat, inconcussum perhenni lege maneret, posuit triginta obsides, viginti milites et decem clientes, quorum nomina in subsequentibus asscribentur. Hii vero omnes itidem supra sacrosanctum altare juraverunt,
l.31 quod postquam jam sepedictum Gaufredum horum quȩ juravit et hic veraciter continentur aliquid infregisse, nec juxta convenientiam emendasse, aperte scirent, sive etiam postquam per abbatem vel priorem aut camerarium
l.32 Cluniacensem seu priorem Marciniensem, aut per alicujus istorum specialem nuntium commoniti essent, si tortura illa sive infractura infra quindecim dies emendata non haberetur, ipsi scilicet obsides, apud Sinemurum
l.33 se ipsos in captionem ducerent, inde sicut per castellum habetur nequaquam exituri, nisi ab aliqua illarum quatuor personarum induciati, idipsum tamdiu post indutias executuri, donec forfactum illud omnimodis restauratum
l.34 habeatur. Tercio etiam juravit idem ipse Gaufredus, quod si quis adversarius Cluniacensem seu Marciniacensem locum infestando inpugnaverit, postquam abbas Cluniensis seu prior aut camerarius ipsum ex
l.35 sacramento monuerit, fideliter res beati Petri de adversario illo adjuvare non differat. His ita ex omni parte cum sacramentorum vinculo firmatis, domnus Milo episcopus cardinalis et legatus, in cujus presentia sicut jamdictum est hȩc
l.36 omnia peracta sunt, conversus tam ad eundem Gaufredum, quam ad alios omnes qui cum eo erant inter cȩtera quȩ eis de auctoritate et observatione sacramenti sapienter disseruit, tandem in fine ista subjunxit : Quoniam nos
l.37 inquit a domno papa PASCHALI huc directi sumus vosque pacem et securitatem istam in presentia nostra jurejurando firmastis, nos quidem hȩc ipsa eodem tenore quo acta sunt, in carta scribi precipientes, inponi-
l.38-mus auctoritatem Dei et beati Petri sanctȩque Romanȩ aecclesiȩ, quatinus hȩc fideliter observantibus sit pax perpetua et beata remuneratio cum sanctis Dei ; non observantibus autem nisi citius ad satisfactionem venerint, luctus gehennȩ
l.39 et ultrices flammȩ cum his qui apud inferos cruciabuntur. Facta est autem hȩc pacis et securitatis stabilitas apud Montem Medium juxta Cluniacum, anno dominicȩ incarnationis millesimo CII, indictione X, in presentia jamdicti
l.40 Milonis, cardinalis episcopi et legati, et nostra, presente etiam archiepiscopo Ausciensi, audientibus et videntibus quibusdam Cluniacensis cȩnobii fratribus, domno videlicet Heinrico priore, domno Gaufredo qui fuit Andegavorum episcopus,
l.41 domno Petro domni papȩ PASCHALIS camerario, Cluniensi similiter monacho, domno quoque Bernardo camerario, Hugone cellario, Ludovico decano, Seguino vero Marciniensi priore, per cujus et in cujus manus hoc idem
l.42 actum est, et aliis nonnullis. Nomina vero triginta obsidum quos ab eodem Gaufredo positos esse diximus, hȩc sunt : Aymo de Lai, Ascherius de Hispania, Artaldus de Cavaniset, Huldinus Ticio pater,
l.43 Huldinus Ticio filius, Fulcaldus, Artaldus Rafins, Philippus de Sarrie, Gaufredus Flocials, Willelmus Thomas, Gaufredus de Sartiniis, Israhel de Laguichi, Hugo Gaufredus, Iterius de Maringis,
l.44 Bernardus Meschinus, Girardus Rubeus, Hugo de Valle juvenis.
l.45 Hii autem sunt servientes X : Hugo de Luiniaco, Hugo de Oieta, Martinus Morrerius, Stephanus de Villa Canina, Stephanus marescaldus, Huldinus [...]io, Bernardus Boterius, Girardus Rossel, Manasses,
l.46 Hugo Huldinus. Et licet hȩc omnia per se et ex auctoritate talium virorum jam nominatorum satis sint firma, et apud posteros omni dubietate caritura, non ab re est tamen, si adhuc a stipulatio-
l.47-ne istorum testium audientium et videntium validius roborentur. Testes igitur hii sunt : Archimbaldus Blancus, Lamdricus Grossus, Aimo de Lai, Girardus de
l.48 Centarbens, Huldricus Hesperons, Rotbertus Dalmacius, Ascherius de Hispania, Hubertus Hungrus, Petrus de Varennis archipresbiter,
l.49 Oddo capellanus Cluniacensis, Adalardus clericus de Claromane, Durannus de sancta Maria, Rodulfus helemosinarius, Constabulus pincerna,
l.50 et quamplures alii quos longum est enumerare.

Bibliographie

RICHARD (D.), Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144). Essai de reconstitution d'un manuscrit disparu, Dijon, 1957, p. 165-171, n° 288.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2644 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2644»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2644/. Date de mise à jour : 29/03/12.