Paris, BNF, n.a.l. 2462 fol. 4
Numéro2643
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date05/05/1101(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseBarbastro
RégionAragon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Hauteur à droite310 mm
Largeur en haut305 mm
Largeur en bas320 mm
AuteurPierre Ier, roi d'ARAGON
BénéficiairePons, évêque de BARBASTRO
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-lonensium, de constitu[e]nda et ordinanda episcopali sede apud Barbastrum. Inmensas domino Deo nostro gratias agere debemus quod post multa annorum
l.3 curricula christianitate in Ispania magna ex parte deleta, tandem bonȩ memoriȩ studio genitoris mei regis Sancii partim ad
l.4 pristinum statum suam sanctam ecclesiam redintegravit. Quam benignus enim quamque pius et misericors pater meus in restaurandis episcopiis, monas-
l.5-teriis, et ȩcclesiis fuerit, et quanto studio piȩ intentionis lites quȩ erant inter ȩcclesias, et earum rectores diremerit, ac non solum lites sed etiam
l.6 litigandi occasiones, multi boni perhibent ei testimonium. Ipse enim Jaccensi episcopo dedit Oscam in sedem cum Deus liberaret eam, Rotensi vero Barbastrum,
l.7 et posuit inter eos terminum Alcanatre fluvium. Preterea nos consilio religiosorum virorum, domno ac venerabili Poncio Rotensi episcopo ex superiori
l.8 parte Pireneorum montium conservatis nimirum per circuitum antiquis terminis suis, ex inferiori parte pro parvitate sui episcopatus fines et terminos
l.9 Hylerde adicere statuimus quamvis adhuc maxima ex parte detineatur a barbaris. Anno igitur ab incarnatione Domini MCI quia Deus
l.10 tradidit in manus nostras Barbastrum, secundum statutum testamenti piȩ recordationis predicti genitoris mei, sive decretum et privilegium ponti-
l.11-ficum Romanorum, domni videlicet pape Urbanii II necnon domni Pascalis pape II, sedem episcopalem apud ipsum Barbastrum constituimus et regalibus
l.12 apicibus nostris confirmamus, donantes in die consecracionis ejusdem sancte sedis gloriose sancte Dei genitrici Marie et sancto Vincencio levite et martiri et sanctis martiribus Cornelio,
l.13 Stephano, Calixto, Cosme et Damiano, in quorum nomine ipsa ȩclesia dedicata est, atque jam prenominato domno Poncio episcopo, suis clericis ibidem Deo servituris,
l.14 castrum videlicet ab integro quod vocatur Fornels, cum omnibus terminis suis ab integro, libere et ingenue, sicut hodie teneo et possideo, tali tenore ut ipsum
l.15 castrum, Exemeno Santii sic ad servicium sancte Mariȩ et episcopi teneat sicut per me ipsa die tenebat, donec ego et posteritas mea concambium si-
l.16-bi faciamus aut ejus successoribus, quod ipse libere et ingenue totum ipsum castrum sanctȩ Marie relinquat. Dono etiam molendina que fuerunt Avin
l.17 Haabz, et de Moderraf, furnum quem prius sanctȩ Mariȩ non absolute dederam modo absolute concedo, aut si voluerit episcopus transmutare
l.18 faciat secundum quod bonum visum fuerit. De cetero omnes decimas de Barbastro prefato episcopo attribuendo confirmamus, ut secundum chanonum instituciones
l.19 ipse eas distribuat, juxta quod melius sibi visum fuerit ad honorem et gloriam domni nostri Jhesu Christi. Confirmo insuper illi illam almuniam, et illam terram, et
l.20 illos ortos, et illas vineas quȩ prius donaveram. Dono etiam quod clerici venientes ad sinodum, et ad festivitates majores, et ad conficiendum chris-
l.21-ma, ut nullum tributum donent in Alchantara, nec ipsi nec jumenta eorum, in quibus portabunt victum et vestitum, hoc pacto ut in sinodis episcopus, et
l.22 presbiteri, pro animabus patris et matris mȩȩ, et mea, et posteritatis mȩȩ missas cantent. Si qua igitur persona contra hanc donacionem quam
l.23 legitime sub hastipulacione episcoporum domni Petri Papilonensis episcopi, domni Berengarii Barchinonensis episcopi, domni Stephani Oscen-
l.24-sis episcopi, domni Poncii supradicte sedis episcopi, et abatum Petri Tomeriensis, Raimundi Ligerensis, Poncii Sancti Victoriani, Galindonis Sancti
l.25 Johannis, Simeonis Jhesu Nazareni, et Petri Agerensis, et principum regni mei Exemeni Garcie de Montione, et Calveti de Civitate,
l.26 et Fertuniiati de Calasanz, et Barba torta, et Santii Exemeni Marini, et aliorum multorum, temere ad inrumpendum vel contrarian-
l.27-dum venire temptaverit, secundo vel tercio ammonita si non congrue emendaverit, careat dignitate honoris sui, et insuper II libras
l.28 auri componat. Facta est hȩc consecracio, et regis donacio et confirmacio dominica IIa post Pascha, anno incarnacionis Domini mille-
l.29-simo centesimo I, regnante glorioso rege Petro, in Pampilona, in Aragone, insuper Arbio, in ripa Curȩa.
l.30 [croix] [Pèdre, fils de Sanche] [croix].
Notes
Bibliographie
OMONT (Henri), Diplôme du roi d'Aragon Pèdre Ier avec sa signature en caractères arabes, in BEC, 81 (1920), p. 450-452.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2643 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2643»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2643/. Date de mise à jour : 29/03/12.