Paris, BNF, n.a.l. 1295

<< < / > >>

Numéro2638

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/08/1093(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche185   mm

Hauteur à droite195   mm

Largeur en haut305   mm

Largeur en bas295   mm

AuteurGui Segreius

BénéficiaireGautier et ses enfants

Regeste

Gui Segreius affranchit le serf Gautier et ses enfants.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] [croix] [croix] Cum ipsa quȩ Deus est veritas dicat : Estote misericordes sicut et pater vester cȩlestis misericors est, ut et ipsi misericordiam
l.2 consequamini; et alibi scriptura : Dilige proximum tuum sicut temetipsum ; proximus autem noster ut sanctus Augustinus ait, et ipsa se
l.3 res habet, omnis homo est ; cum enim unum patrem secundum essentiȩ naturam veraciter habeamus, proximi, immo fratres non esse non possumus. Quam ergo mise-
l.4-ricordes, quamque liberales erga omnes homines esse debemus, maxime nostra solutione opus habentes, et alio in loco divinus sermo dicit : Facite elemosinam, quia
l.5 sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Multis sane modis elemosinam Deo donante atque docente facere possumus. Non enim solum usu-
l.6-alem substantiam in necessitates pauperum expendere est elemosinam facere, verum etiam servitutis sarcinam seu debitum homini dimittere, maxima pars est misericordiȩ atque
l.7 elemosinȩ. Qui ergo majora sibi a Deo dimitti desiderat, minora conservo suo sive confratri pro quo Christus sanguinem fudit, dimittere non negligat. Qui autem auctoritatibus istis aurem
l.8 obȩdiendo non inclinat, debita peccaminum dimitti sibi frustra exorat. Mensura nimirum ait evangelium qua mensi fueritis, remetietur vobis. His et hujus modi saluberrimis exortationibus
l.9 ego Guido Segreius confisus michi a Deo meo peccata remitti, pro remissione peccatorum meorum, et pro salvatione Gauterii filii mei quem Deus bonȩ indolis adolescentem sustulit, et
l.10 pro parentum meorum requie, Gauterium a servitute solvo, ac liberum in perpetuum facio et concedo, et omnes si quos habet, vel habiturus est filios aut filias sine ullo retinaculo eadem liber-
l.11-tate dono, concedentibus hoc atque laudantibus uxore mea Alburgi, et filia mea Amelina, et fratre meo Drogone, et Richardo ejus filio, et Agnete sorore sua, et Amistha uxore
l.12 ejusdem Drogonis. Ut autem hȩc carta sive libertas firmior semper maneat, propria manu signum crucis hic me fecisse, quicumque legerit vel viderit eam, sciat. Similiter et praedicti fauctores fecerunt.
l.13 Si quis hanc libertatem aliquando quod absit calumniari voluerit, ejus voluntas ad nihilum redigatur, et nisi cito resipiscat, cum iniquitatem Datan et Abiron operantibus puniatur, et testes qui inter-
l.14-fuerunt, fortes contra se atque victoriosos experiatur. Testes de Guidone supradicto, et uxore ejus, qui id eos fecisse viderunt et audierunt sunt hii : Garinus de Fontanes frater predicti Guidonis, Aimericus de
l.15 Soz, Hubertus Chaluz, Arduinus de Istials, Alduinus de Borenna, Guido Nisarz, Hugo de Boriniaco, Bernardus capellanus de Tanais, et alii quamplures quos propter lectoris tedium dimisimus.
l.16 Testes filiȩ : Terricus Brunels, Vitalis filius ejus, Gerardus Cuted, Stephanus panetarius, Rainaldus Gormundus, Stephanus Corveisers, Arduinus Grassus, Heriers Paneters, Gerbaldus de Creuz, Josfredus
l.17 Petitz, Garinus Boitels, David de Quoquentine, Mainardus Molners, Bodinus presbiter. Testes vero de Drogone, et filio ejus, et filia, et uxore : Simon de Cethon, Frotgerius filius Lono, Gaudinus
l.18 filius ejus, Hugo filius Johannis Quattuor Manibus, Ivo de Rona, Drogo bastardus, Richardus frater ejus, Boso vassallus, Bernardus Billonus, Simon filius Odelerii, Alcherius filius Bernerii, Josbertus Pendens Lupum,
l.19 Drogo filius Mainardi, Elinandus decanus, Josfridus presbiter, Ascelinus presbiter, Garinus monachus de Baselgeriis, Rainaldus Mora, Garnerius de Buscia, Milo filius Herberti de Secusa, Josfridus
l.20 Mactans Ferrum tunc prior Roziaci, Doda mulier de Baillo, Frenburgis uxor Herberti de Secusa, Hersendis filia ejus. XVII kalendas augusti, feria VII, hoc fecerunt Guido, et sui, anno
l.21 ab incarnatione Domini MXCIII, indictione I, epacta XX, luna XVIII, concurrentibus V, ciclo VIII, kalendis augusti itidem fecerunt Drogo et sui, die festo sancti Petri,
l.22 anno ab incarnatione Domini quo supra, indictione prima, et epacta XX, concurrentibus V, ciclo VIII, luna IIIIa, feria IIa, Gaufrido Andecavensi episcopo, Fulcone comite,
l.23 Philippo rege. [croix] [croix] [croix] [croix].

Notes

1

Bibliographie

DELISLE (Léopold), Mélanges de paléographie et de bibliographie, Paris, 1880, p. 361-363.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2638 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2638»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2638/. Date de mise à jour : 29/03/12.