Paris, BNF, n.a.l. 1674 fol. 6 n° 4
Numéro2637
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date28/06/1091(fiabilité :édition)
LieuBénévent(lat :Beneventi)
DiocèsePise
RégionToscane
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche530 mm
Largeur en haut480 mm
Largeur en bas470 mm
AuteurPape Urbain II
BénéficiaireChapitre cathédral de PISE
Regeste
Texte
l.2 Cum omnes insulȩ secundum statuta legalia juris publici habeantur, constat etiam eas religiosi imperatoris Constantini liberalitate ac privilegio in beati PETRI vicariorumque ejus jus proprium
l.3 esse collatas. Intercidentibus autem plurimis divinorum dispositione judiciorum calamitatibus, proprietatis hujus in quibusdam passa est ecclesia Romana jacturam. Ceterum et canoni-
l.4-cis et legalibus institutis Romanȩ dignitatis proprietas non prolixitate temporum, non divisione regnorum, ulla diuturnitate possessionis excluditur. Licet igitur annis plurimis Roma-
l.5-na ecclesia Corsicȩ possessione caruerit, praedecessoris tamen nostri GREGORII septimi tempore in ejusdem jus noscitur auctore Domino rediisse. Nos itaque dilectissimi filii nostri Daiberti Pisanorum
l.6 episcopi, ac nobilium civium et karissimȩ quoque beati PETRI filiȩ, Matildis comitissȩ postulationibus inclinati, quia multis jam dudum obsequiis Pisanorum gloriosa nobilitas Romanam sibi ecclesiam fecit
l.7 obnoxiam, praedictam insulam vice nostra Pisanȩ ecclesiȩ consilio clericorum cardinalium aliorumque nostrorum fidelium committimus et condonamus, ita videlicet ut quamdiu eadem Pisanorum civitas episcopum
l.8 non invasione tyrannica sed cleri ac populi electione canonica per Romani pontificis manus acceperit, quemadmodum Landulfum, Girardum, et te karissime frater Daiberte, accepisse dignoscitur, et quamdiu
l.9 in ea quam hodie exhibet ecclesiȩ Romanȩ fidelitate perstiterit, hujus nostrȩ donationis locationisve gratia perfungatur, ea scilicet condicione intersita ut per annos singulos Lucanȩ
l.10 monetȩ libras quinquaginta Lateranensi palatio, remota qualibet occasione, persolvat. Hujus ergo nostrȩ locationis tenorem inconcussum omnino manere nostra apostolica auctoritate sancimus,
l.11 quamdiu et ipsi praescriptȩ fidelitatis pensionisque tenorem debita devotione servaverint. Quocirca successores nostros rogamus, ut tam pro beatae Mariȩ semper virginis reverentia,
l.12 quam pro nobilissimȩ Pisanorum civitatis amore ac familiaritate, eandem dilectionem eandem honorificentiam Pisanȩ ecclesiȩ semper impendant. Rogamus et Daiberti praesentis episcopos
l.13 successores, et universos Pisanȩ urbis cives post praesentia tempora secuturos, ut eandem fidelitatem eandemque devotionem Romanȩ ecclesiȩ semper exhibeant, ut firma inter utrosque
l.14 fides, firma benignitas amiciciaque, Domino annuente, permaneat.
l.15 [rota] [benevalete].
l.16 Datum Beneventi quarto kalendas julii per manus Johannis sancte Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis, indictione XIIII, anno dominicȩ incarnationis MoXCI, pontificatus autem domni URBANI PAPAE secundi quarto.
l.17 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5449.
UGHELLI (Ferdinando), Italia sacra, sive de episcopis Italiae et insularum adjacentium rebusque ab iis praeclare gestis, deducta serie ad nostram usque aetatem, opus singulare provinciis XX distinctum, in quo ecclesiarum origines, urbium conditiones, principum donationes, recondita monumenta in lucem proferuntur, Rome, 1644-1662, t. 3, col. 423-424.
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 151 (Urbanus II), Paris 1858, col. 330-331, n° 51.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2637 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2637»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2637/. Date de mise à jour : 29/03/12.