Paris, BNF, n.a.l. 2096 n° 1
Numéro2632
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1085(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche470 mm
Hauteur à droite455 mm
Largeur en haut330 mm
Largeur en bas340 mm
AuteurHelgaud, évêque de SOISSONS
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 incongruum videtur, si una ecclesia benefitii alterius et consolatione potiatur. Sunt enim hujusmodi ȩcclesiȩ
l.3 bona, ut sub spetie caritatis impensa, plus accrescant liberaliter largiendo, quam cum aviditate optatȩ
l.4 retentionis colligendo. Cujus rei consideratione, ego Helgotus, gratia Dei Suessorum episcopus, a quibusdam religi-
l.5-osis edoctus, gratia caritatis a Tetbaldo predecessore meo beatȩ memoriȩ viro quiddam edidisse, sed illud non ad
l.6 unguem expressisse, non fuit michi ad consilium, ut in eo apparerem in toto inhumanus, in quo ipse me precesserat
l.7 devotus. Visum est enim suȩ dispositioni ut altare sancti Sulpitii de Petrefonte, cui ipse ante presulatum ut
l.8 persona, in presulatu vero sicut episcopus prefuerat, Sancto Martino de Majori Monasterio ad refectionem fratrum in eadem
l.9 ȩcclesia Sancti Sulpitii in quantum facultas suppeteret Deo servientium, habendum permitteret, in hoc quidem
l.10 providendo defitiens, quia de persona oblitus est, cui cura animarum providenda subesset. Cui ego
l.11 succedens in maximam sollicitudinem adductus sum in utroque dubius, ne et illa beata anima suȩ elemo-
l.12-sinȩ detrimentum pateretur, et ȩcclesiȩ cura quasi neglecta et postposita persona titubare videretur. Tandem
l.13 siquidem precibus abbatis Sancti Martini, et fratrum sub eo degentium in hujusmodi sententiam descendi, ne etiam
l.14 dicta ȩcclesia persona vacaret, neve Sanctus Martinus post aliquam mei violentiam reclamaret, et ita ne
l.15 illud ab ȩcclesia mea ex toto emitterem, quod apud eam incuriosus nequaquam retinerem. Ordinavi igitur
l.16 illud altare, assensu cleri mei, in hujusmodi adstipulationem, ut decanus sanctȩ matris ȩcclesiȩ Suessonicȩ, cui licet
l.17 indignus presideo, quicumque alius alii succedat, ipsius altaris persona semper existat, et quotannis censum V solidorum
l.18 in sollempnitate sancti GERVASII, ad usum canonicorum quibus preest ab illo altari suscipiat ; residuum vero ususfruc-
l.19-tus illius altaris, favente et confirmante Ingelranno illius loci archidiacono et Hugone decano, beato Mar-
l.20-tino perpetuo tenendum permisi. Et hȩc quidem firma fiant, salva mea et ministrorum meorum justitia, salva
l.21 auctoritate sinodi super idem altare, et super sacerdotem vicarium illius ȩcclesiȩ. Facta sunt autem hȩc anno
l.22 dominicȩ incarnationis millesimo LXXXV, indictione octava, concurrentibus II, et epacta
l.23 IIIa, Philippo regnante, anno vicesimo Vto, et Helgoto episcopante anno I. Eorum vero qui hujus scripti
l.24 corroborationi interfuerunt, signa et nomina [croix] subscripta sunt. Signum Lisiardi prepositi. [colonne1] Signum Ingelranni archidiaconi. Signum Fulconis archidiaconi. Signum Hugonis archidiaconi. Signum item Hugonis archidiaconi. [colonne2] Signum Rainaldi decani et cancelarii. Signum Hugonis precentoris. Signum Adȩ sacerdotis. Signum Hugonis sacerdotis. Signum Hilduini sacerdotis. [colonne3] Signum Widonis diaconi. Signum Rotberti scolastici. Signum Rotberti diaconi. Signum Warnerii subdiaconi. Signum Rotberti subdiaconi.
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 10, Instr, col. 100, n° 6.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2632 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2632»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2632/. Date de mise à jour : 29/03/12.