Paris, BNF, n.a.l. 2588 n° 1
Numéro2625
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1081(fiabilité :artem)
LieuLe Mans(lat :in urbe Cenommanis)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche460 mm
Hauteur à droite465 mm
Largeur en haut270 mm
Largeur en bas285 mm
AuteurArnaud, évêque de LE MANS
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 gratia episcopus, annuo sancto Martino et monachis Majoris Monasterii omnia quȩ in episcopatu
l.3 meo videntur ipsi habere, quȩ ad me pertinent, id est locum sancti Guingualoei, Vivonium,
l.4 Vallem Guidonis, et locum Sancti Macuti de Sablolio, salva querela monachorum Sancti
l.5 Petri qui de istis rebus inferunt calumniam jamdictis monachis. Deinde postulaverunt
l.6 a me predicti fratres, ut darem illis auctoramentum meum in omnibus quȩ poterunt adquirere
l.7 in episcopatu meo, vel dono, vel precio, quȩ ad me pertinent. Quorum petitioni non fuit
l.8 michi ingratum prebere assensum, in illis videlicet rebus quȩ per meum consilium ab illis
l.9 in diocesi mea adquisitȩ fuerint. Fratres vero jam sepedicti, ne tanquam ingratis
l.10 hoc beneficium impendisse viderer, XX libras denariorum pro hoc michi repen-
l.11-derunt. Feci autem hujusmodi auctoramentum in urbe Cenomannis, in domo mea,
l.12 rogatu venerabilis Bartholomei abbatis predicti monasterii, anno incarna-
l.13-tionis Domini MLXVIIIvo presentibus et audientibus istis : Guandelberto, Hugone Bicola,
l.14 Odone, Hoello, Guicherio, Grentone, Lamberto. Postea recitatum est hoc
l.15 auctoramentum in capitulo Majoris Monasterii, praesente me et volente, coram
l.16 abbate B[artholomeo] et monachis ejusdem loci, in presentia archiepiscopi Turonensis venerabilis
l.17 Radulfi, qui tunc nudis pedibus venerat ad sanctum Martinum, tempore quo ego et
l.18 ille simul perreximus Romam. Et in eodem capitulo auctorizavimus ambo pariter
l.19 ego et archiepiscopus, et confirmavimus hoc auctoramentum manibus nostris signis subsequentibus,
l.20 audientibus et videntibus, de nostris clericis : Gandelberto, Hugone Bicola, Odone, Hoel-
l.21-lo, Guicherio, Grentone laico, Lamberto laico ; de clericis archiepiscopi : Burchardo cantore, Secbar-
l.22-do, Galterio archipresbitero, Radulfo Garrello, Anscherio capellano, Nicholao, Frederico capicerio, Rotberto de Vindocino, Herveo
l.23 nepote Galterii archidiaconi, Stephano filio Viviani Drudi ; de laicis : Ebrardo, homine archiepiscopi, Ermenfredo,
l.24 Guisthone, camerario archiepiscopi, Petro de Rupibus, Alcherio de Rupibus.
l.25 Signum [croix] Ernaldi episcopi. SIGNUM [croix] RADULFI INDIGNI presulis TURONENSIS.
Notes
Bibliographie
BALUZE (E.), Miscellanea, 2 vol., Paris, 1678-1700, t. 3, p. 50.
CELIER (Léonce), Catalogue des actes des évêques du Mans jusqu'à la fin du XIIIe siècle, avec une introduction, Paris, 1910, p. 25, n° 27.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2625 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2625»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2625/. Date de mise à jour : 29/03/12.