Paris, BNF, n.a.l. 2507

<< < / > >>

Numéro2593

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date23/11/999(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseLe Puy

RégionAuvergne

Supportpapyrus

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche1325   mm

Hauteur à droite1320   mm

Largeur en haut440   mm

Largeur en bas500   mm

AuteurPape Sylvestre II

BénéficiaireThéotard, évêque  de  LE PUY

Regeste

Silvestre II, pape, ratifie la nomination de Théotard comme évêque du Puy à la suite de la déposition d'Étienne par son prédécesseur le pape Grégoire V, et confirme les biens de l'église.

Fac-similé

Texte

[Silvester, episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Domino filio Theotardo, sanctae Vallavensis ecclesiae venerabili episcopo. Quotiescumque ecclesiae questiones ex adverso oriuntur, opportet ut sinodali consilio finis quaerimoniae imponatur et secundum sinodalem definitionem quod statutum fuerit adimpleatur. Quocirca quia constat, in generali sinodo Romae habita Stephanum, tuae ecclesiae invasorem, a domino Gregorio, praedecessore nostro, jure esse damnatum et ab omni sacerdotali officio deportatum, eo quod a Vuidone vivente episcopo, avunculo et praedecessore suo, sit electus, sine cleri ac populi voluntate et a duobus tantum episcopis in episcopum post ejus mortem sit ordinatus, et quia in eadem sinodo, clericis in Vallavensi ecclesia Domino famulantibus licentia alium eligendi episcopum prius concessa, constat esse decretum ut eorum electus a Romano pontifice ordinaretur, ut eorum apicibus te ab ipsis ad episcopum electum dedicimus, eorum electioni apostolica faventes authoritate te in episcopum ordinari studuimus. Sed quia superna clementia et inefabilis pietas suae miserationis respectu ideo me appostolico] l.1 culmine sublimari dignata est, ut susceptum officium erga dominicarum ovium custodiam
l.2 [fideliter exhibeamus], pastorali sollicitudine te, frater karissime, hortamur ut sollerti cura gregem
l.3 [tibi commissum] custodias, temetipsum sic in bonis moribus disponas mentisque ornatum induas
l.4 [quod imitatores tuo] exemplo ad aeternȩ beatitudinis gaudia introducas. Pontificii quidem
l.5 [gradum per hujus] privilegii seriem sic tibi nostra concedimus auctoritate, ut omnia ad tuum [episcopatum
l.6 venientia, sicut tui] antecessores episcopi tenuerunt, quieto ordine absque ullius contradictione
l.7 [teneas firmiterque] possideas et fideliter, prout tuaȩ reverentiaȩ competit, disponas. Auctoritate
l.8 [vero apostolica] tibi praecipimus ut, si quis episcoporum [aut] regiae [sublimitatis] ausu temerario [te
l.9 vel tuum locum] excommunicare presumpserit aut anathematis vinculis, quod fieri nequit, irretire temp-
l.10-[taverit], nostro fretus munimine ipsam excommunicationem parvipendas, et officium tibi commissum
l.11 [bona intentione] perficias. Si quis autem presumptuosa temeritate contra hujus
l.12 [nostrae] traditionis apostolicȩ seriem a nobis promulgatam venire temptaverit, sciat se
l.13 [domini nostri] apostolorum principis Petri ac Pauli anathematis vinculo innodatum et aeternȩ damnationis
l.14 [poena] multatum, nisi satisfecerit antequam ad hujus vitȩ perveniat exitum. Sc[riptum per manus]
l.15 Petri notarii et scriniarii sanctae Romane ecclesiae in [mense] novembri, indictione tertia [decima].
l.16 [chrisme] BENE VALETE [Gerbertus qui et Silvester].
l.17 Datum [VIII]I kalendas DECEMBRIS per manum Johannis episcopi sanctȩ Albanensis
l.18 ȩcclesiȩ et bibliothecarii sanctȩ apostolicȩ sedis,
l.19 anno pontificatus donni Silvestri secundi papae primo,
l.20 imperante donno tertio Ottone a Deo coronato magno et pacifico
l.21 imperatore, anno quarto, in mense et indictione suprascriptis.

Notes

1

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 3906.

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., Instr, t. 2, col. 226-227.

EWALD (Paul), Zur Diplomatik Silvesters II, in Neues Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde, t. 9 (1885), p. 321-365, p. 321-357.

HAVET (J.), L'écriture secrète de Gerbert et la tachygraphie italienne du Xe siècle, in Académie des inscriptions et belles-lettres, Comptes rendus des séances, 15 (1887), p. 94-112 et 351-374.

ZIMMERMANN (Harald), Papsturkunden : 896-1046, Vienne : Osterreichischen Akademie der Wissenschaften, 1984-1989, 3 vol., t. 2, p. 729-730, n° 377.

GUYOTJEANNIN (Olivier), Une élection épiscopale contestée : privilège de Silvestre II pour l'évêque du Puy, in Autour de Gerbert d'Aurillac : le pape de l'an mil. Album de documents commentés, Paris, 1996 (Matériaux pour l'histoire publiés par l'Ecole des Chartes, 1), p. 170-176, n° 25 (fac-similé, étude, traduction).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2593 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2593»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2593/. Date de mise à jour : 29/03/12.