Paris, BNF, n.a.l. 2579 fol. 14

<< < / > >>

Numéro2582

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date15/08/991(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseVich

RégionCatalogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche350   mm

Hauteur à droite330   mm

Largeur en bas570   mm

AuteurPrêtre Deila

BénéficiaireAbbaye  de  RIPOLL

Regeste

Dans son testament, Deila, prêtre, lègue divers biens à plusieurs monastères catalans (Sainte-Marie de Ripoll, Camprodon, Saint-Pierre de Besalu, Saint-Michel de Cuxa) et à différents particuliers.

Texte

l.1 Dum salvator noster summam pietatem humanum genus de potestate diaboli eripuit, animam meam et ipsa morte perpetua damnaverit, mirum quomodo ho-
l.2-mo miserabilis que tanta pura libertate meruit habere se ipsam meam doctrinam vel ultroneus diaboli subdidit et morti iterum contraitur. Sed illut nobis
l.3 glorificandum et ad[mi]randum est, quia que possit se redimere ad morte prima, iterum misericorditer relaxando peccata redimat a morte secunda. Haec ergo, Deila, peccator
l.4 et infelix presbiter, et [sum] sicut pulvis et cinis, cogito facinorum meorum et est sicut stellas caeli et innumerabilis, sicut arena maris. Pro hac igitur cogitacione facinorum meorum preci-
l.5-pio vobis ego [qui] suprascriptus, Deila, presbiter, precor vos tutores mei advocati vel helemosinarii, id est, domnus Hysarnus, et Sendredus, et Segofredus, presbiter, et Maiolo,
l.6 et Wifredo, ortor vobis nimium ut sitis mei tutores advocati et helemosinarii, ut post obitum meum potestatem abeatis omnibus rebus meis distribuere, in sanctis Dei baseli-
l.7-[cis c]ȩnobii, in sacerdetibus, in pauperibus, sive in helemosinis ȩrogandis. In primis donare faciatis alaudem meum de Beiȩdu quod mihi senior meus dedit, Miro, episcopus, ubi cor-
l.8-[pus meum] requiescit, ad domum Sancte Marie Ripullensis propter remedium anime mȩȩ et anima sua in tale pactum vel placitum ut a Wifredi nepoto meo karta faciatis ut dum vivit,
l.9 [habe]at et possideat ille et posterita illorum et servicium faciat, ad domum Sancte Marie cenobii, imam I de olio per singulos annos, et nullum alium servicium non faciat nec ille nec posterita illorum.
l.10 Et ipsas meas vineas que sunt in commita[t]o Bisullunense, in locum que vocant Barbatusa, vel in Torteliano, in locum que vocant Ad ipsa Kanale, donare faciatis per scripturam firmissimam ad
l.11 cȩnobium Sancti Petri de Campo Retundo ; et ad cenobio Sancti Petri et Sancti Primi qui sunt justa castro Bisulluno, donare faciatis ipsa vinea qui est in Torteliano, in locum que dicunt Ad ipsas
l.12 [Um]bellas ; et ad sanctum Raphaelum qui est in baselica Sancti Vincencii, donare faciatis ipsas meas vineas, qui sunt in Torteliano sive in locum que dicunt Calpomiro ; et ad cenobio Sancti Mikaelis
l.13 de Cu[x]ano, donare faciatis pecias [..] de terra que ego abeo in commitato Cerdaniense, in locum que dicunt Reixano sive Assurribas que illas mihi dedit frater Miro ; et ad Sancta Ma-
l.14-ria Lilitense donare faciatis peciam I de terra qui est in Sarga et Biblioteiga I et per ipsum signum solidatas XXti ; et Bernardo, filiolo meo filio Hysarno, donare faciatis alau-
l.15-dem meum que ego abeo in Villa Curba qui mihi advenit per parentorum [meorum], racione exceptus ipsa terra que mihi dedit frater meus Reimundus, et ipsa terra donare faciatis ad Sigofredo
l.16 nepoto meo, et ipsum meum antifanarium ; et alium meum alaudem que eg[o ...8...]ania vel in villa que dicunt Keixas donare faciatis a Esteleva sorore mea et ad Sendredo, et ad
l.17 Sigofredo, presbitero et illis donare faciant ad domum Sancti Laurencii [...] vel in Bagazano solidatas X ; et ipsas vineas que ȩgo abeo in Arangunede vel in Ariga donare
l.18 faciatis ad Steleva sorore mea ut dum illa vivit, teneat et possideat, et post obitum suum remaneant a Giscafredo [ne]poto meo, et per singulos annos donare faciant a Sancta
l.19 Maria Ripullo quarta I de vino ; et ipsa mea terra que abeo in Torteliano et ipsas meas vineas qui sunt in Keirigo, donare faciatis ad Sesenanda nepota mea, et ad
l.20 filios suos ; et ad Alberto, clerico nepoto meo, equa I et vaca I ; et Giscafredo fratre suo ipsum meum psalterium et vaca I ; et a Sigofredo presbitero nepoto meo, equa I et vaca I ; et a Ma-
l.21-iolo, similiter, et a cenobii Sancti Johannis solidatas XIIim ; et a Sancti Stephani bandiolas solidatas XII ; et a Sancta Maria arulas similiter, et a Sancti Laurencii super bebita
l.22 lito I ; et a domno Hysarno donare faciatis caballo I et ipsos meos urlengos ; et ad seniori meo Bernardo comite, solidos quaranta ; et ad Ardemanno, nepoto
l.23 meo, equa I et vaca I ; et ad Steleva sorore mea, lito I et oves meas que ego abeo in mansione sua, et pulina I et vaca I ; et a Longovardo, nepoto meo, pulina I et vaca I ;
l.24 et per ipsa absolucione ad unum episcopum, segello I de auro ; et a Sancti Petri Roma, ipsum meum enapum de argento et solidos XXti ; et ad cenobio Sancti Petri et Sancti Primi Bisullu-
l.25-no lito I et ipsas tunas et ipsas tinas, que ego abeo in Bisulluno, et ubi corpus meum requiescit donare faciatis misale I, et leccionario I, caballo I, cum sella et freno,
l.26 et asino I cum sua salma, et ipsas bulzas, et ipso stralgo, et tapido I, et coto I, tacado et plumaco I ; et ipsum meum panem, et vinum, aut boves, aut oves, aut vacas,
l.27 aut equas, aut porcos, aut drapos, aut utensilia domus, aut aurum, vel argentum, et omnium meum alium avere ubicumque invenire potueritis, donare faciatis in
l.28 sacerdotis obtimis pro trentanariis, vel elemosinis erogandis, et ad ipsos meos servientes ubique non abeo bene factum date illis de ipsum avere, ut ab odierno
l.29 die et tempora in Dei nomine istius testamenti firmam abeat potestatem usque dum alium faciam. Factum testamentum XVIII kalendarum september, anno V regnante Ugo-
l.30-ne rege.
l.31 DEILA sacerdos [subscripsit] qui istum testamentum fieri jussit et firmare rogavit. Sign[croix]um Amilio. Sign[croix]um Edo. Langovardus presbyter [subscripsit].
l.32 Sign[croix]um Sendredo. Sign[croix]um Maiolo. Sign[croix]um Wifredo.
l.33 [signum] Oliba presbyter qui istum testamentum scripxit et [subscripsit] die et anno quod supra. SEGOFREDUS sacerdos [subscripsit].

Notes

1

Bibliographie

OMONT (Henri), Diplômes carolingiens, bulle du pape Benoît VIII sur papyrus et autres documents concernant les abbayes d'Amer et de Camprodon, en Catalogne (843-1017), dans BEC, 65 (1904), p. 364-389, p. 387-389, n° 9.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2582 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2582»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2582/. Date de mise à jour : 29/03/12.