Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 62

<< < / > >>

Numéro2572

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date12/990(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche225   mm

Hauteur à droite230   mm

Largeur en haut280   mm

Largeur en bas295   mm

AuteurEldeburgis, Odilon et Gaucerannus ses fils

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Eldeburgis, mère d'Odon, et ses fils Odilon et Gauceran donnent à l'abbaye de Cluny, pour le salut de l'âme d'Odon, un manse situé dans la villa Campiloco, dans le pagus de Chalon, et un serf.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Verbi incarnati. Noverint universi ejus cruore redempti, qualiter veniens ego Eldeburgis, mater Oddonis atque
l.2 fratres ejus Odilo atque Gauzerannus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, loco Cluniaco ubi domnus Maiolus abbas
l.3 preesse videtur, aliquid ex rebus nostris pro remedium anime supradicti Odonis ut pius et misericors Dominus ei succurrat in die tre-
l.4-menda. Sunt autem ipse res site in pago Cabilonense, in agro Fargias, in villa Campiloco : hoc est unus mansus cum
l.5 vineis, campis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, totum ad inquirendum quicquid ad illum mansum
l.6 jamdictum aspicit vel aspicere videtur ; habet autem terminationes a mane et a medio die via publica, a sero et
l.7 a cercio sancti Petri. Et donamus unum servum nomine Raimbaldum. Donamus autem has res denominatas Deo et sanctis
l.8 apostolis ejus pro redemptione animarum nostrarum scilicet pro anima mea filiorumque meorum vivorum seu defunctorum omniumque
l.9 parentorum nostrorum supranominato loco faciantque rectores Cluniensis monasterii ab hodie et deinceps de his
l.10 rebus quicquid facere voluerint in omnibus sine ullo contradicente. Si quis autem, quod absit, aut nos aut aliquis
l.11 ex heredibus nostris contra hanc donationis cartam aliquam querelam movere temptaverit, primitus iram Dei incurrat
l.12 et sanctorum omnium, sitque dampnatus cum Juda qui Dominum tradidit et cum Datan et Abiron quos vivos terra absorbuit, nisi
l.13 ad emendationem venerit coactusque judiciaria potestate auri libras VI persolvat, et post hec ista donatio
l.14 stabilis firmaque permaneat stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice.
l.15 Signum Eldeburgis qui hanc donationem pro anima Oddonis filii sui fieri et firmare rogavit.
l.16 Signum Odilonis. Signum Gauzeranni. Signum Anscherici. Signum Deodati. Signum Eldierii.
l.17 Scripta in mense decembri a Gausleno indigno monacho, regnante anno IIIIor rege Hugone.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 78-79, n° 1834.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2572 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2572»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2572/. Date de mise à jour : 29/03/12.