Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 39

<< < / > >>

Numéro2549

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date06/980(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurAidoardus

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Aidoardus donne à l'abbaye de Cluny un manse avec un serf, situé dans la villa Varingo, dans le pagus de Mâcon, sous réserve de jouissance viagère.

Texte

l.1 Sacro et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis coenobii quod domnus
l.2 Maiolus, venerabilis abbas, regere videtur. Ego igitur Aydoardus, recogitans animȩ meae salutem simulque
l.3 perpendens hujus vitȩ quam sit misera et quam caduca, dono Deo et apostolis ejus jam denominatis aliquid ex rebus
l.4 meis quȩ sunt sitȩ in pago Matisconensi, in villa Varingo : hoc est mansum cum vinea et terram et pratos
l.5 et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, servum etiam nomine Arbertum cum uxore
l.6 et infantibus suis, ea ratione etiam hunc curtilum cum suis pertinentiis ad prefatum locum dono atque trans-
l.7-fundo ut quamdiu ego solus advixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura duos sextarios de vino
l.8 omni anno persolvam. Post finem vero vitȩ hujus presentis hae res, sicut insertum in hac pagina videtur, ad ipsum locum
l.9 jam denominatum perveniant. Si quis autem, quod nullatenus evenire spero, ego ipse, quod absit, seu aliquis propinquorum vel afini-
l.10-tate sanguinitatis conjunctus, contra hanc donationis cartam aliquam calumniam inferre voluerit, juditio venturo
l.11 cum diabolo se damnandum noverit nisi emendaverit, fisco etiam indominicato cogente potestate auri libram unam per-
l.12-solvat et inantea haec carta omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice.
l.13 Signum Aydoardi qui fieri et firmare rogavit. Signum Gausfredi qui in omnibus consensit.
l.14 Signum Acberti. Signum Isengaudi. Signum Landrici.
l.15 Data MENSE JUNIO, anno XXVI Hlotharii regis Francorum.
l.16 Rothardus ad vicem cancellarii scripsit atque deinde subscripsit.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 578, n° 1528.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2549 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2549»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2549/. Date de mise à jour : 29/03/12.