Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 38
Numéro2548
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date06/980(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche305 mm
Hauteur à droite290 mm
Largeur en haut250 mm
Largeur en bas240 mm
AuteurMaïeul, abbé de CLUNY
BénéficiairePrêtre Amalbertus
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 notum fieri volumus universis sanctae Dei eclesiae fidelibus tam presentibus quam etiam futuris quod quidam noster fidelis presbiter,
l.3 nomine Adalbertus, nos postulando, adiit quatinus quiddam ex rebus aeclesiae nobis commissae pertinens ei concede-
l.4-remus. Cujus petitionibus assentientes, concedimus ei ecclesiam quae est consecrata in honore sancti Saturni et est
l.5 sita in pago Matisconensi cum omnibus decimis sibi pertinentibus et oblationibus, sepulturam etiam et obla-
l.6-tiones et cellarios et quicquid ex ipsa eclesia exierit, et hoc solummodo concedimus tempore
l.7 vitae suae. Econtra autem donat supranominatus presbiter Adalbertus partibus sanctorum apostolorum
l.8 Petri et Pauli quasdam res suae proprietatis : id est curtilum unum cum vinea et mansione simul tenente
l.9 qui est in pago Matisconensi, in agro Ibgiacensi, in villa Virziacensi. Terminat a mane et a medio die
l.10 via publica et terra Rainfredi, a sero Amalberti, a cercio Ermenberti. Donat etiam in ipsa villa
l.11 campos quatuor : primus campus terminatur a mane via publica, a medio die Leudbaldi, a sero
l.12 via publica, a cercio sancti Mammadi ; secundus campus terminatur a mane via publica, a medio die sancti
l.13 Clementis, a sero sancti Desiderii, a cercio similiter ; tertius campus terminatur a mane terra Leudbaldi,
l.14 a medio die sancti Martini, a sero et a cercio sancti Vincencii ; quartus campus terminatur a mane
l.15 terra sancti Vincencii, a medio die reo volvente, a sero via vicinabilis, a cercio sancti Martini. Infra istas
l.16 terminationes totum ad integrum donat predictus presbiter Adalbertus a die presenti excepto medietatem vineae
l.17 quae concluditur in terminio suprascripto, quam sibi reservat usu fructuario. Post finem vero vitae
l.18 suae, ad jamdictum locum in melius restaurata perveniat ipsa medietas absque ulla contradictione,
l.19 et hoc ergo pacto facit ut ipsam vineam et ipsos campos in servitio fratrum operetur et laboret sicuti ali-
l.20-quis homo externus. Si quis vero successorum nostrorum hanc cartam calumniare voluerit, nullatenus eorum
l.21 conatus obtineat vigorem. Ut autem haec carta firmior habeatur eam manu nostra roboravimus et ma-
l.22-nibus fratrum nostrorum firmare jussimus.
l.23 Signum Atalberti presbiteri qui fierit et firma-
l.24-re rogavit.
l.25 Signum Rainfredi. Signum Ingeleri. Signum Grimaldi. Signum Giroldi. Signum Adalberti.
l.26 Signum Goolberti. Signum Lanbaldi. Signum Constabuli. Signum Aveloni. Signum Otberti.
l.27 Signum Bernuini. Signum Bernardi. Signum Johannis. Signum Achini. Signum Otbranni.
l.28 Data per manum ROTHARDI, mense JUNIO, anno XXVI Hlotharii regis.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 579-80, n° 1529.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2548 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2548»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2548/. Date de mise à jour : 29/03/12.