Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 27

<< < / > >>

Numéro2536

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/12/971(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche245   mm

Largeur en bas310   mm

AuteurPrêtre Amalfridus

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Amalfridus, prêtre, donne à l'abbaye de Cluny l'église Saint-Michel située dans la villa Medone et d'autres biens situés également dans le pagus de Lyon.

Fac-similé

Texte

l.1 Sacrosanctae Dei ecclesiae quae est constructa in honore appostolorum Petri et Pauli Cluniaco monasterio ubi domnus Maiolus prae-
l.2-esse videtur. Quapropter ego Amalfredus, quamvis peccator et sacerdos, considero magnitudinem peccatorum meorum et quia
l.3 mortalis sum, dono aliquid de rebus meis pro remedium anime meae et anima avunculi mei Amalfredi et anima patris mei Geral-
l.4-di et matris meae Anestasia et fratris mei Sisfredi et omnium parentorum meorum tam vivis quam defunctis ut Dominus omnipotens animas
l.5 nostras eripiat de tormentis inferni. Sunt autem ipsae res site in pago Lugdunense, in agro Candiacense, in villa quae dicitur
l.6 Medone: hoc est, in primis ecclesia in honorem sancti Michaelis archangeli et vineas et canpis et silvas simul in unum tenentes; ter-
l.7-minant autem ipse res, a mane terra sancti Martini et ad heres Rainaldi, a sero via publica et ad medio die via publica et terra sancti
l.8 Ferreoli, a sercio via publica. Dono et alium campum in ipsa villa qui dicitur Bellomonte. Dono et in villa Giriaco quicquid visus
l.9 sum habere campis et vineis, quesitum et adinquirendum, similiter et in Tociaco quesitum et adinquirendum. Et in Candiaco dono vineam
l.10 unam. Infra istas fines vel terminationes quicquid legaliter donare possum ; haec omnia jam denominata dono ad Cluniacum monaste-
l.11-rium et monachis qui ibi habitant ut habeant postestatem de ipsis rebus ab odierna die quicquid facere voluerint, id est habendi,
l.12 tenendi, possidendi, et sint ibi monachi omni tempore Deo servientes et de mea potestate in illorum trado. Si quis autem, quod fu-
l.13-turum minime credo, si ego ipse aut ullus ex parentibus meis vel aliqua intromissa persona cartam istam calumniare vel contradi-
l.14-cere presumserit, non valeat vindicare quod repetit set sit ira omnipotentis Dei super eum sitque pars ejus cum Datan et Habiron et cum Juda
l.15 qui dominum tradidit et sit separatus a regno Dei, et nisi resipuerit, ad sua presumtione gogatur componere de auro libras V et carta ista
l.16 firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Signum Amalfredi qui donationem istam fieri et firmare in presen-
l.17-ti rogavit. Signum Geraldi nepotis ejus. Signum Arnoni. Signum Ricardi. Signum Salomoni. Signum Ebboni. Signum Franconi.
l.18 Signum Ugoni. Signum Ascherici. Signum Medodo. Signum Johannis. Signum Rainaldi.
l.19 Ego Amalguinus, levita seu indignus monacus scripsi, datavi kalendis decenbris, die veneris, vice cancellarii, anno
l.20 XXXmoVo regnante Gohuntdrado serenissimo rege.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 383-384, n° 1307.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2536 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2536»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2536/. Date de mise à jour : 29/03/12.