Paris, BNF, n.a.l. 2573 n° 6
Numéro2535
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date09/12/970(fiabilité :texte)
LieuRavenne(lat :Ravenne)
DiocèseRavenne
RégionEmilie-Romagne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche350 mm
Hauteur à droite310 mm
Largeur en haut665 mm
Largeur en bas725 mm
AuteurPierre, fils du duc Paul de TRAVERSARIA
BénéficiairePierre VI, archevêque de RAVENNE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 indictione quarta decima, Ravenne. Domino sancto et meritis beatissimo atque apostolico patri patrum domno Petro sancte catholice Ravennatis ȩcclesie archiepiscopo, nobili viro Petrus filio quondam Paulus dux qui vocabatur de Traversaria seu filiis et
l.3 nepotibus meis. Fatilis impetrandi via est quociens beneficia a sancta vestra Ravennati ȩcclesia quod juris ejus non noceat postulari, sed id semper apostolatui vestro ordinare confidimus ut facultate sancte cui Deo auctore presidetis ȩcclesie vestro regimini
l.4 augeri possit magis quam minui, et ideo securi de benivolentia vestra suppliciter speramus uti Monticello ubi castrum esse videtur, verum eciam cum terra cultas et incultas in circuitu suo posita vel cum ingresso et egresso suo et cum omnibus
l.5 sibi pertinentibus, que predictum Monticello est positum in fundo Castrutiano qui cognominatur Tesello, unacum capella infra se habente quem nos ipsi edificare fecimus et cum omni edificia sua, cum aquis, rivis, rupinis, fontis perhennis,
l.6 limitis limitibusque suis, agris, agrestis, cultum et incultum et cum omnibus a predicto Monticello seu castro pertinentibus constitutum territorio Pupiliensi, plebe Sancti Donati, in terra fines de suprascripto Monticello cum castro et terra circa se posita, hoc est ab
l.7 una latere rivo qui dicitur de Talpiniano, ab alio latere alio rivo qui dicitur de Cortecaria seu a tercio latere rivo de Castrutiano qui vocatur Monticello atque a quarto latere strata publica per colina decurrente que descendit ad granario juris sancte vestre Ravennatis ecclesie,
l.8 enfiteuticario modo postulamus largiri. Nos qui supra Petrus filius quondam Paulus dux qui vocabatur de Traversaria seu filiis et nepotibus meis, donec nos divinitas in hac luce jusserit permanere, sub denarios duodecim pensione singulis quibusque
l.9 indictionibus actoribus sancte vestre Ravennatis ȩcclesie inferre debeamus, ea vero conditione prefixa ut suprascriptum Monticello cum castro suo nostris propriis expensis seu laboribus laborare, restaurare, defensare et in omnibus meliorare Deo debeamus adjutore
l.10 nihilque de omni expensa quam inibi fecerimus ab actoribus sancte vestre Ravennatis ȩcclesie in superius affixa pensione quoquomodo reputari debeamus, nullamque tardietate aut neglectu tam ad inferendam suprascriptam pensionem quamque ad meliorationem predicte res facere
l.11 debeamus, set ante nominatam pensionem omni martio mense infra indictionem sine aliqua excusatione aut dilatatione actoribus sancte vestre Ravennatis ecclesie persolvere debeamus, et ne cuiquam presens preceptum aut suprascripta res alicui homini dare vel vendere seu trans-
l.12-ferre aut oponere vel commutuare aut in alio venerabili loco relinquere audeamus per nullum ingenium vel argumentum, set nec aliquando adversus sanctam vestram benefactricem nostram Ravennatem ecclesiam cuiquam contra justitiam tractare aut agere nisi
l.13 propria causa si contigerit per justitiam tantummodo ventilare audeamus. Quod si in aliqua tardietate aut neglectu vel controversia inventi fuerimus extra agere de his que superius affixis conditionibus non solum de hoc pre-
l.14-ceptum recadeamus, verum eciam daturi nos promittimus parti sancte vestre Ravennatis ȩcclesie ante omnem litis initium aut interpellationem pene nomine auri ebrizo uncias sex, et si non persolserimus multociens dictam pensionem infra biennium, ut leges censeunt,
l.15 tunc post pene solutionis licentia sit actoribus sancte vestre Ravennatis ȩcclesie nos exinde expellere et qualiter previderint ordinare, sed et post transitum nostrum quorum supra quando Domino placuerit, tociens dictum Monticellum seu castrum cum omnibus que inibi a nobis
l.16 aucta, facta meliorataque fuerint ad jus dominiumque sancte vestre Ravennatis cui est proprietas revertatur ȩcclesia. Quam petitionis nostre paginam Georgio notario sancte vestre Ravennatis ȩcclesie scribendam rogavimus in qua nos subscripsimus, testibusque
l.17 a nobis rogitis obtulimus subscribendam, quamque et in artivo sancte vestre Ravennatis ecclesie pro futuris temporibus sub stipulatione et sponsione tradedimus recondendam, sub die mensis et indictione suprascripta quarta decima Ravenne.
l.18 [croix] Petrus fili quondam Paulus dux uic paginam peticionis a me facta [subscripsi] et testes scribere rogavi.
l.19 [croix] Petrus consul huic paginam peticionis de omnibus ut superius legitur rogatus testis [subscripsi].
l.20 [croix] Johannes filio quondam Romanus consul huic paginam peticionis de omnibus sicut superius legitur rogatus testis [subscripsi].
l.21 [croix] [...20...] uic paginam peticionis de omnibus sicut superius legitur rogatus testis [subscripsi].
l.22 [croix] Martinus filio Magno uic paginam peticionis de omnibus sicut superius legitur rogatus testis [subscripsi].
l.23 [croix] Petrus filio quondam Petrus consul uic paginam peticionis de omnibus sicut superius legitur rogatus testis [subscripsi].
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2535 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2535»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2535/. Date de mise à jour : 29/03/12.