Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 25
Numéro2530
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date08/967(fiabilité :édition)
Lieunon identifié(lat :"Maciaco villa")
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche380 mm
Hauteur à droite405 mm
Largeur en haut200 mm
Largeur en bas215 mm
AuteurMadalwinus et Leudoidis son épouse
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Petri et Pauli fundato. Igitur ego, in Dei nomine, Malvuinus et uxor mea
l.3 Leduis donamus Deo et jamdictis apostolis aliquid ex rebus nostris
l.4 quae sunt sitȩ in pago Matisconensi, in villa Matiaco atque in ipso agro, pro ani-
l.5-mabus nostris atque Bavonis seu omnium parentum nostrorum : hoc est curtilem unum
l.6 cum mansione et vinea simul tenente. Et vineam quam de Evrardo conquesivimus
l.7 similiter ad jamdictum locum donamus et terminatur ipsa hereditas de tribus partibus
l.8 via publica et de quarta etiam Dogberti. Et hȩc omnia transfundimus ad
l.9 jamdictum locum ut quandiu ego Leduis vixero teneam et possideam, post
l.10 discessum vero meum, sicut supra insertum est, ad ipsum locum cum omni integri-
l.11-tate perveniant. Hanc etiam terram in scamio donamus ad jamdictum locum
l.12 pro ipsa terra quȩ est in Tasilla villa quia jam anteriorem donationem habebamus
l.13 factam. Si quis vero, quod futurum minime, nos ipsi seu aliqua intromissa
l.14 persona contra hanc donationem venire voluerit, non valeat vindicare quod
l.15 repetit sed judiciaria potestate cogente cui vim inferre voluerit, auri
l.16 libras IIII persolvat et inantea donatio ista omni tempore firma et stabi-
l.17-lis permaneat stipulatione subnixa. Actum Maciaco villa.
l.18 Signum Malvuini, Signum Leduis uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt.
l.19 Signum Landrici. Signum Raynae quȩ consensit. [colonne1] Signum Aynardi sacerdotis. Signum Bernoardi. Signum Vuidoni. Signum Richeri. [colonne2] Signum Ivoni. Signum item Bernulfi. Signum Nadalis. Signum Jotsaldi. [colonne3] Signum Bernulfi. Signum Constabuli. Signum Aurani.
l.20 Data mense augusto, anno XIII Hlotharii regis.
l.21 Ego ROTARDUS ad vicem cancellarii scripsi.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 321-322, n° 1231.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2530 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2530»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2530/. Date de mise à jour : 29/03/12.