Paris, BNF, n.a.l. 2163 n° 7

<< < / > >>

Numéro2527

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date31/08/966(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche435   mm

Hauteur à droite400   mm

Largeur en haut310   mm

Largeur en bas325   mm

AuteurAnschericus

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Anschericus donne à l'abbaye de Cluny, la cour Poliacus, avec l'église Beati Desiderii, situées dans le pagus de Lyon, dans le comté de Forez, sous réserve d'usufruit.

Texte

l.1 Sicut indubitanter fides credentium retinet, ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis
l.2 temporalibus, quos lege mortis amissuri sunt, mansura perennis vitȩ premia sibi valeant preparare, ut scrip-
l.3-tum est: Divitiae viri, redemptio animae ejus. Quapropter ego Anschericus, in Dei nomine, dono Deo et sanctis apostolis
l.4 ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abbas, aliquid ex rebus meis, quȩ sunt sitȩ
l.5 in pago Lugdunensi atque in comitatu Forensi positȩ, hoc est curtem meam quȩ vocatur Poliacus, cum
l.6 eclesia quȩ est in honore beati Desiderii dicata, cum omnibus appendiciis quas ego donare possum
l.7 vel ad presens vestitus, aut donator legalis esse videor. Hoc sunt campi, vineae, prati, silvȩ, aquis
l.8 aquarumque decursibus, cultum et incultum, quȩsitum et adinquirendum, exitibus et regressibus, pascuis
l.9 etiam, viridariis ac vircariis, francitiam etiam et omne servitium quod mihi evenire debet simili
l.10 modo concedo. Habent autem fines he res, a mane rivo currente, a meridie locum qui vocatur
l.11 Pountiacus, a sero via publica, a cercercio gutta permanente. Infra isto terminio quicquid vi-
l.12-sus sum habere vel possidere totum ad integrum trado atque tranfundo ad prefatum locum pro animȩ meae reme-
l.13-dio, patris etiam ac matris atque omnium parentum meorum, servos etiam et ancillas utriusque sexus,
l.14 omni genere devotionem impendo. Hi sunt autem quod dare volo: Adalardum cum uxore et infantibus
l.15 suis, Johannem cum uxore et infantibus suis, Flavardum cum uxore et infantibus suis, excepto uno clerico
l.16 quem pro animȩ meae remedio dimitto liberum, Archinbaldum cum uxore et infantibus suis, Arlabertum similiter
l.17 cum omni domu sua, Girfredum cum uxore sua, cum uno puero qualecumque voluerit reservo, alios infantes eorum
l.18 in servicio sanctorum apostolorum dimitto. Ea autem ratione hanc donationem facio, ut quamdiu advixero usum
l.19 et fructum percipiam, et post meum discessum, de his rebus supradicti loci habitatores in omnibus faciant quicquid facere
l.20 voluerint, excepto uno manso quod vocatur M[ontepiletum]. Si quis autem conctra hujus donationis cartam
l.21 aliquam calumpniam inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incur-
l.22-rat, cum Juda etiam traditore Domini sit portio ejus, et cum his qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis,
l.23 cum diabolo insuper in futuro judicio tradatur in baratro dampnationis, [nisi] ab hac sua stulti-
l.24-tia resipuerit et ad emendationem venerit, secundum vero mundialem legem auri libras XXX per-
l.25-solvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa.
l.26 Signum Anscherici qui fieri et firmare rogavit.
l.27 Signum Gausberti. Signum Hugonis. Signum Vualdrici. Signum Igberti.
l.28 Signum Almanni. Signum Fulcherii.
l.29 Data per manum Aynaldi, anno XXX Cohunradi regis.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 288-289, n° 1206.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2527 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2527»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2527/. Date de mise à jour : 29/03/12.