Paris, BNF, n.a.l. 2579 fol. 11

<< < / > >>

Numéro2523

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date29/06/962(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseGérone

RégionCatalogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche500   mm

Hauteur à droite485   mm

Largeur en haut540   mm

Largeur en bas570   mm

AuteurAbbaye  de  CAMPRODON

BénéficiaireThierry, abbé  de  CAMPRODON

Regeste

Procès-verbal de l'élection de Thierry comme abbé de Camprodon.

Fac-similé

Texte

l.1 POST DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI ASCENSIONEM, SANCTA MATER ECCLESIA PER QUADRIFIDA CLIMATA COSMI PER PREDICACIONEM BEATORUM APOSTOLORUM SEU CETERORUM
l.2 sanctorum dilatata fuit ac decorata. Impedientibus vero dehinc peccatis fidelium, procella persecutionis in eadem ȩcclesia seviente, nutu divino beati martires adepti sunt
l.3 coronam martirii. Denique per specubus et latibula latitantes vix conventiculas vel conciliabula, paganorum insistente persecutione, celebrare audebant. Ob hid vero ceperunt
l.4 dextrui ecclesie Christi et in ipsis specubus a Christi cultoribus celebrare christianitatis misteria. Cessante denique Christo favente persecutionis procella, a quibusdam regibus seu principibus qui jam ȩffecti
l.5 fuerant membra ejusdem ȩcclesie, passim ubique veluti quedam ramuscula, ȩdifitia ecclesiarum ceperunt exurgere ac pullulare, monasteria vero ad serviendum Christo domino devotissime contrue-
l.6-re ab ipsis proceribus vel ab ipsis presulibus. Denique exempla eorum secutus nostris temporibus inclitus comes Vuifredus expetivit a domno Gothmaro Gerundensis ȩcclesie episcopo, ut commutaret
l.7 ei ecclesiam Beati Petri principis apostolorum, que sita est in territorio Bisuldunensi, in locum quae olim a prioribus vocabulum inditum fuit Campus Rotundus, quatinus illic monasterium de-
l.8-beret ac posset construere, sicuti et fecit. Dans videlicet pro ipsa ȩcclesia alodes proprios quos habebat idem comes in pago Besuldunense, in Manivulo et in Figarias et solidos mille ea videlicet conditio-
l.9-ne, ut ipsi alodes perenniter pro jam supradicta ecclesia in Gerundensaem ecclesiam firmiter permanerent et inconvulsi. Comutatione vero cum omnium clericorum assensu peracta atque
l.10 firmata, unacum consilio fratrum suorum scilicet domni Soniefredi et domni Olibani comitibus, necnon et domni Miloni itidem fratri suo levite, perrexit idem comes Vuifredus Franciȩ
l.11 ante domnum Ludovicum imperatorem et ipsam ecclesiam Beati Petri archiclavigeri contulit regiae dignitati. Post haec vero per preceptum imperialem accepta potestatis licentia,
l.12 licenter eundem cenobium ȩdificavit sine ullius interdictione ac conventiculam monachorum Christo domino ibidem servientium adgregavit, et cum suggestione illorum abbatem
l.13 nomine Leufredum ibidem elegit, et domno Gothmaro supradicto episcopo expetiit ordinandum. Ordinatus autem pauco ibidem tempore moratus, elegit propter vite ȩterne premium
l.14 peregrinationis subire exilium. Interea dum ejus a monachis prestolabatur redditum, contigit ut hisdem inclitus comes Vuifredus migraretur a seculo. Accipiente vero
l.15 dominatum illius fratre suo domno Soniefredo, venerunt ipsi monachi ante ejus presentiam poposcentes sibi ordinare abbatem, cum jam septem et eo amplius annos prestolassent adven-
l.16-tum suprataxati abbatis. At ille unacum consilio domni Arnulphi episcopi Gerundensis ecclesie et cum voluntate omnium monachorum atque aclamatione fidelium religiosorum tam cle-
l.17-ricorum quam laicorum, constituit ibi abbatem nomine Teudericum, cum ordinatione supradicti pontificis. Qui videlicet isdem Teudericus ab ipsis cunabulis sacris litteris est
l.18 eruditus et in disciplina monastica enutritus, Dei timore repletus atque a mortalibus vitiis omnimodis extraneus. Ordinatur autem faventibus atque consentientibus cunctis pariterque
l.19 orantibus ut simul pastor cum grege et grex cum pastore ad supernae vocationis bravium Christo auxiliante valeant pervenire. Exarata est autem haec sceda III kalendas julii,
l.20 imperante Lotario rege, anno VIII principatus ejusdem.
l.21 [croix] Arnulfus sanctae sedis Jerundensis ecclesiae episcopus [subscripsit]. Andreas sacerdos et monacus [subscripsit]. FERROCINTUS SACERDOS et monachus [subscripsit].
l.22 ADERICUS SACERDOS ET MONACHUS [subscripsit]. [Subscripsit] MESINDUS presbiter et monachus. [Subscripsit] UNDISCLUS levita et monachus. [Subscripsit] FROVIGIUS levita et monachus.
l.23 Adrovario levita et monachus [subscripsit]. Signum [croix] Bulgarani monachi. Adalbertus SUBDIACONUS et monachus [subscripsit]. RAMIO monachus [subscripsit]. Amelius monachus [subscripsit].
l.24 Argemirus monachus [subscripsit]. LANGUARDUS levita et monachus [subscripsit]. AMALRYCUS monachus [subscripsit].
l.25 Signum [croix] Galindoni monachi. Seniofredus monacus [subscripsit]. SUNIARIUS sacerdos et monachus [subscripsit]. Durandus monachus. Francimirus monachus. Oliba monachus. Durandus monachus.
l.26 Soniefredus comes [subscripsit]. Oliba comes [subscripsit]. Miro levita [subscripsit].
l.27 Signum [croix] Leopardus.
l.28 [Subscripsit] Tassius [subscripsit]. [Subscripsit] Ermemirus [subscripsit].
l.29 VUADAMIRUS presbiter qui hanc electionem vel adclamacionem scripsi cum litteris rasis vel superpositis in linea VIIIa et [subscripsit] sub die annoque prefixo.

Notes

1

Bibliographie

OMONT (Henri), Diplômes carolingiens, bulle du pape Benoît VIII sur papyrus et autres documents concernant les abbayes d'Amer et de Camprodon, en Catalogne (843-1017), dans BEC, 65 (1904), p. 364-389, p. 385-387, n° 8.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2523 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2523»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2523/. Date de mise à jour : 19/01/16.