Paris, BNF, n.a.l. 2573 n° 2
Numéro2518
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date06/04/957(fiabilité :édition)
LieuRavenne(lat :Ravenne)
DiocèseRavenne
RégionEmilie-Romagne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Hauteur à droite280 mm
Largeur en haut550 mm
Largeur en bas680 mm
AuteurGérard et Giseltruda son épouse de RAVENNE
BénéficiairePierre VI, archevêque de RAVENNE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 aprilis, indictione quintadecima. Domino sancto et meritis beatissimo atque apostolico patri patrum domno Petro sanctissimo sancte catholice Ravennatis ȩcclesie archiepiscopo, nobili viro Gerardo filio quondam Gerardo comitis et Giseltruda jugalis seu filiis et nepotibus nostris qui de nostro
l.3 commune amplexo nati sunt vel fuerint procreati tantummodo. Fatilis impetrandi via est quociens beneficia a sancta vestra Ravennate ȩcclesia quod juri ejus non noceat postulari sed id semper apostolatui vestro ordinare confidimus, et quoniam speramus uti massa in integrum que vocatur Centum
l.4 Lisinia, quem vos usque modo a manibus vestris tenere visi estis cum casalibus et apendicibus suis, cum terris et vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, salectis, sationalibus, cultum et incultum, domnicatum et colonicatum et cum omnibus a predicta massa pertinentibus constituta territorio Corneliense
l.5 plebe Sancte Marie que vocatur Centum Lisinia, in terra fines ipsius masse ab uno latere fundus Pulliano, ab alio latere rivo qui vocatur Allo, seu a tercio latere fundus Apianico atque a quarto latere locus qui vocatur Mondanico vel quantascumque a manibus vestris tenetis ad ipsam massam pertinentibus de jura
l.6 sancte vestre Ravennatis ecclesie, enfiteuticario modo postulamus largiri si minime cuiquam per enfiteusi antea sunt largita vel si juste et rationabiliter a vobis petivimus et ab aliis minime detinentur. Nos qui supra nobili viro Gerardo filio quondam Gerardo comitis et
l.7 Giseltruda jugalis seu filiis et nepotibus nostris qui de nostro comune amplexo nati sunt vel fuerint procreati tantummodo, donec nos divinitas in hac luce jusserit permanere, sub denarios sex pensione singulis quibusque indictionibus actoribus sancte vestre Ravennatis ecclesie inferre
l.8 debeamus, ea vero conditione prefixa ut suprascripta res nostris propriis expensis seu laboribus cultare, roncare, pastinare, propaginare, defensare et in omnibus meliorare Deo debeamus adjutore, nihilque de omni expensa quam inibi fecerimus ab actoribus sancte vestre Ravennatis ecclesie
l.9 in superius affixa pensione quoquomodo reputari debeamus, nullamque tardietate aut neglectu tam ad inferendam suprascriptam pensionem quamque ad cultura vel melioratione predictarum rerum facere debeamus, set ante nominatam pensionem omni marcio
l.10 mense infra indictionem sine aliqua excusatione aut dilatatione actoribus sancte vestre Ravennatis ecclesie persolvere debeamus, et ne cuiquam presens perceptum aut suprascripta res alicui homini dare vel vendere seu transferre aut oponere vel commutuare aut in alio venerabili loco relinquere
l.11 audeamus per nullum ingenium vel argumentum, set nec aliquando adversus sanctam vestram benefactricem nostram Ravennatem ecclesiam cuiquam contra justitiam tractare aut agere nisi propria causa si contigerit per justitiam tantummodo ventilare au-
l.12-deamus. Quod si in aliqua tardietate aut neglectu vel controversia inventi fuerimus extra agere de his que superius affixis conditionibus non solum de hoc precepto recadeamus, verum eciam daturi nos promittimus parti sancte vestre
l.13 Ravennatis ecclesie ante omnem litis inicium aut interpellationem pene nomine auri ebrizo libram unam, et si non persolserimus multociens dictam pensionem infra biennium, ut leges censeunt, tunc post pene solutionis licentia sit actoribus sancte vestre Ravennatis ȩcclesie
l.14 nos exinde expellere et qualiter previderint ordinare, set et post transitum nostrum quorum supra quando Domino placuerit, tociens dicta res cum omnibus que inibi a nobis aucta facta meliorataque fuerint ad jus dominiumque sancte vestre Ravennatis
l.15 cui est proprietas revertatur ȩcclesia. Quam petitionis nostre paginam Georgium notarium sancte vestre Ravennatis ȩcclesie scribendam rogavimus in qua nos subscripsimus vel signum sancte crucis fecimus testibusque a nobis rogitis obtulimus subscribendam sub die
l.16 mensis et indictione suprascripta quintadecima Ravenne.
l.17 [croix] Gerardo filio quondam Gerardo comitis in ac peticione a me facta [subscripsi] [croix]. [croix] [croix] Signum manus Lamberto filio Petrus comitis de omnia que superius leguntur rogatus teste signum sancte crucis fecit.
l.18 [croix] Signum manus Leo filio quondam Leo qui vocatur de Nocito de omnia que superius leguntur rogatus teste signum sancte crucis fecit. [croix] Signum manus Fulcherado Bononiensis de omnia que superius leguntur rogatus teste signum sancte crucis fecit.
l.19 [croix] Signum manus Arialdo nacioni Lamgobardorum de omnia que superius leguntur rogatus teste signum sancte crucis fecit. [croix] Signum manus Rodaldo qui vocatur Roizo nationi Lamgobardorum de omnia que superius leguntur rogatus teste signum sancte crucis fecit.
l.20 [croix] Signum manus Guidoni qui vocatur de Bafridi de omnia que superius leguntur rogatus teste signum crucis fecit.
Notes
Bibliographie
FANTUZZI (Marco), Monumenti Ravennati de' secoli di mezzo per la maggior parte inediti, 6 vol., Venise, 1801-1804, t. 5, p. 242-244, n° 24.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2518 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2518»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2518/. Date de mise à jour : 29/03/12.