Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 17
Numéro2515
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date12/956(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche135 mm
Hauteur à droite150 mm
Largeur en haut370 mm
Largeur en bas365 mm
AuteurBoson, chanoine de SAINT-MAURICE de VIENNE
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 scripturae adnotatione, ac manuum corroboratione affirmare decernat. Quapropter ego Boso, levita et canonicus Sancti Mauricii, cogitans
l.3 humanȩ fragilitatis casum, reminiscens quod dicitur : Quia nulla est misericordia, nec ratio apud inferos quo tu properas, ideoque necesse est
l.4 expendi facultates meas et edificare turrim de qua videre possim Deum deorum in Syon. Idcirco hoc animadvertens, concedo pro reme-
l.5-dio animae meae, et patris mei et matris meae, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniaco quod est situm in comitatu Matisconense, quem dom-
l.6-nus MAIOLUS regere videtur. Sunt autem ipsȩ res site in pago Vienense, in villa Bracost. Dono omnia quȩ visus sum possidere ac tenere quem pater meus et mater mea
l.7 et avunculus meus Tetelmus mihi dimiserunt. Et dono in ipsa villa omnia quȩ cum fratre meo Aganone conquisivi, et quicquid adquirere
l.8 potuero totum et integrum. Ea vero ratione ut dum vivo teneam et possideam, et omni anno tempus vindemiae in vestitura persolvam
l.9 dimidium modium vini. Post obitum quoque meum ad supradictum locum jamdictae res veniant sine ullo contradictore. Si quis ego aut aliqua
l.10 admissa persona hanc donationem contrariare voluerit, primitus iram Dei incurrat et genitrici ejus necnon et supradictis apostolis. Et nisi
l.11 ad emendationem venerit, partitipatio ejus sit cum Dathan et Abiron et cum his qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis, et nihilominus presens do-
l.12-natio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa.
l.13 Signum Bosoni levita qui anh donacionem in omnibus
l.14 consensit et fieri jussit et firmare rogavit.
l.15 Signum Balsemodi [subscripsit]. Signum Gloriosi [subscripsit]. Signum Duranni [subscripsit]. Signum Fanoel [subscripsit]. Signum Ingelrici [subscripsit].
l.16 Data mense decembrio, per manum Rothardi, anno XX Conradi regis.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 104-105, n° 1009.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2515 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2515»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2515/. Date de mise à jour : 29/03/12.