Paris, BNF, n.a.l. 2163 n° 4
Numéro2510
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date952(fiabilité :édition)
LieuUzès(lat :Uzetico civitate)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche385 mm
Hauteur à droite390 mm
Largeur en haut325 mm
Largeur en bas320 mm
AuteurPrêtre Lucerius
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 consecrato, cui vocabulum est Cluniacus, in pago Matisconensi sito et cui preest domnus Emardus venerandus abbas. Ego igitur,
l.3 in Dei nomine, Lucerius, sacerdos, dono aliquid de rebus mei juris ad eumdem locum in alimonia monachorum
l.4 ibidem Deo sub regula sancti Benedicti servientium, pro remedio anime meae, pro sospitate corporis, pro animabus quoque
l.5 genitoris mei Castellani et genitricis meae Marthȩ et pro salute amicorum meorum senioris mei domni Amalrici comitis, dominae meae Ermengardis comitissae
l.6 et senioris mei Bermondi comitis et Rotberti consobrini mei, insuper pro salute omnium Christi fidelium vivorum seu
l.7 defunctorum. Sunt igitur ipse res site in pago Uzetico, in valle Vuarcense, in villa Alberna : hoc est mansus
l.8 indominicatus cum omnibus suis adjacentiis, vineis videlicet, campis, pratis, casis, casualibus, cultis et in-
l.9-cultis, exitibus et regressibus, quicquid in ipsa villa visus sum habere vel possidere totum et ad integrum
l.10 dono atque transfundo. Dono etiam in alio loco, in villa quae dicitur Vicus casale disruptum et petiam de lo campo
l.11 qui fuit Anseiso. Dono et in alio loco campum qui est situs in loco qui vocatur inter Duos Montes Aureos.
l.12 Haec itaque omnia supradenominata Deo et beatae genitricis Dei Mariae sanctisque apostolis ejus Petro videlicet et Paulo
l.13 ad predictum coenobium Cluniacum cuique jam denominatus domnus Emardus abbas preest dono atque transfundo ea scilicet
l.14 ratione ut, dum ego advixero, teneam atque possideam et festivitate predictorum apostolorum habitatoribus predicti loci in censu
l.15 dimidium modium inter panem et vinum persolvam. Post discessum vero meum omnia absque ullius contradictione deveniant locum.
l.16 Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse aut ullus de heredibus meis aut aliqua intromissa persona contra hanc donationem
l.17 litem generari presumpserit, primitus iram Dei et offensam sanctorum ejus incurrat et nisi emendaverit nomen ejus deleatur de libro vitae.
l.18 Haec vero carta donationis a me libenti animo facta et corroborata semper firma et stabilis permaneat cum stipulatione
l.19 subnixa. Ego Lucerius manu mea roboravi. Signum Vuarnerii nepotis ejus qui consensit.
l.20 Signum Bermundi, comitis. Signum Tructaldi, vicecomitis. Signum Amelii. Signum Poncii. Signum Trutmondi. Signum Eilrici.
l.21 Signum item Poncii. Signum Frannerii. Actum Uzetico civitate, ANNO XVI regnante Hludovico REGE.
l.22 EGO FRATER CLEMENS SACERDOS ROGATUS SCRIPSI.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 770-772, n° 817.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2510 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2510»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2510/. Date de mise à jour : 29/03/12.