Paris, BNF, n.a.l. 2579 fol. 2
Numéro2483
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date19/11/860(fiabilité :édition)
LieuPonthion(lat :Pontione palatio regio)
DiocèseGérone
RégionCatalogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche470 mm
Hauteur à droite465 mm
Largeur en haut615 mm
Largeur en bas630 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye d'AMER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 rependi non diffidimus. Idcirco notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris praesentibus atque futuris, quia quidam religiosus vir Theodosius abba monasterii quod est situm in pago Gerondense, constructum scilicet sub honore sancti Emeterii sanctique Genesii, ad nostram accedens serenitatem obtulit precellentiae nostrae quandam domni ac genitoris nostri gloriosae memoriae augusti Hludovuici auctoritatem praedecessori siquidem suo venerabili abbati
l.3 Deodato factam, in qua continebatur qualiter idem domnus et genitor noster, per intercessionem Gauzselmi quondam marchionis, eum et monachos suos praedictumque monasterium cum omnibus rebus sibi pertinentibus sub suae inmunitatis tuitione defensionisque munimine clementer susceperit. Petiit itaque reverentiam nostram idem Theodosius abba ut eandem domni et genitoris nostri renovantes praeceptionem,
l.4 eum monachosque suos unacum praescripto monasterio et cellis sibi pertinentibus aliisque omnibus rebus similiter sub nostrae inmunitatis defensione recipere plenissime dignaremur. Cujus inquam petitionibus libenter adquievimus, et ita illi concessisse notum esse omnibus volumus. Quapropter eundem abbatem cum monachis suis, idem monasterium cum omnibus rebus sibi pertinentibus ac cellis sibi subjectis, quarum altera dicitur
l.5 domus Sanctae Mariae sita secus fluvium Amera, altera vero domus scilicet sita super fluvium Sterriam, necnon etiam cellulas duas in pago Inporitanense sitas, ex quibus una appellatur Columbarius sita super fluvium Taceram, altera quippe dicitur Carcer sita juxta maris magni litora, atque ecclesiam in honore sanctae Mariae semper virginis et sancti Mathei et sancti Johannis constructam, in pago Gerondense sitam
l.6 in loco qui dicitur Vallis Anglensis, ipsas salas seu et palatiolum quod vocatur Merlac cum omnibus adpenditiis suis, necnon et in alio loco qui vocatur Ausor et ex ipsa silva quantum in eorum usus extirpare commodum duxerint, cum omni earum omnium rerum integritate, sub nostro mundeburdo sicut dictum est atque defensione integerrime contra omnium inquietudines hominum
l.7 constituentes, praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones sepedicti monasterii et cellularum sibi subjectarum ad causas judiciario more audiendas vel freda exigenda, vel paratas faciendas, aut ullas redibitiones aut fideijussores tollendos, vel illorum
l.8 homines distringendos, aut inlicitas occasiones requirendas ingredi audeat sed neque viaticum neque portaticum neque salutaticum neque pasquarium neque toloneum aut ullum inlicitum debitum nec ea quae supramemorata sunt exigere praesumat ; sed cum cellis supramemoratis et villaribus aliisque omnibus rebus praenominato monasterio pertinentibus, in quibuscumque
l.9 consistant locis sive pagis, necnon etiam cum omnibus possessionibus quȩ juste [rationab]iliterque praesenti tempore possidere dinoscitur, simul cum his quas divina pietas eidem sacratissimo loco p[er se suosque fideles augere] voluerit, liceat memorato abbati suisque successoribus et monachis in sepedicto loco degentibus quiete vivere et possidere easdemque res cum omni securitate sine
l.10 cujuspiam contradictione et minoratione tenere et possidere eorumque pro utilitatibus rationabiliter concambiare vel vendere, et pro nobis conjuge proleque nostra seu stabilitate totius regni nostri unacum monachis inibi Domino militantibus divinam misericordiam jugiter exorare ; et quandocumque divina vocatione memoratus abba aut successores sui ab hac luce
l.11 migraverint, quamdiu inter se tales invenire potuerint qui eos secundum regulam sancti Benedicti regere et gubernare valeant, licentiam habeant ex semetipsis abbates eligere qui eis ut praediximus merito vitae et sanctitatis praeesse et prodesse possint. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter
l.12 eam firmavimus et anulli nostri inpressione adsignari jussimus.
l.13 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] GAUZLENUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET S[UBSCRIPSIT] [ruche_notes_tironiennes] [Unfriedus ambasciavit]. [sceau].
l.14 Data XIII kalendas decembris, indictione VIII, anno XXI regnante Karolo glorissimo rege. Actum in Pontione palatio regio. In Dei nomine, feliciter. AMEN.
Notes
Bibliographie
OMONT (Henri), Diplômes carolingiens, bulle du pape Benoît VIII sur papyrus et autres documents concernant les abbayes d'Amer et de Camprodon, en Catalogne (843-1017), dans BEC, 65 (1904), p. 364-389, p. 368-373, n° 2.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 555-558, n° 221.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 14 (fac-similé).
ABADAL I DE VINYALS (Ramon d'), Catalunya Carolingia, II : Els diplomes carolingis a Catalunya, 2 vol., Barcelone, 1936-1952, p. 14-16.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2483 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2483»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2483/. Date de mise à jour : 29/03/12.