Paris, BNF, n.a.l. 2579 fol. 1

<< < / > >>

Numéro2481

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date14/05/844(fiabilité :édition)

LieuToulouse(lat :Thola civitate)

DiocèseGérone

RégionCatalogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche440   mm

Hauteur à droite430   mm

Largeur en haut735   mm

Largeur en bas755   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye d'AMER

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme la protection et l'immunité accordées par Louis le Pieux au monastère des saints Emeter et Genès, situé dans le pays de Gérone, et accorde aux moines la libre élection de l'abbé.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI ERGA LOCA DIVINIS CULTIBUS MANCIPATA PROPTER AMOREM DEI EORUMQUE IN EISDEM LOCIS FAMULANTIBUS BENEFICIA OPORTUNA LARGIMUR, PRAEMIUM APUD DOMINUM AETERNAE REMUNERATIONIS REPENDI NON DIFFIDIMUS. IDCIRCO NOTUM SIT OMNIBUS SANCTAE DEI
l.2 ecclesiae fidelibus et nostris praesentibus atque futuris, quia quidam religiosus vir Vuilera abba monasterii quod est situm in pago Gerondense, constructum scilicet sub honore sancti Emeterii sanctique Genesii, ad n[ostram] accedens serenitatem, obtulit praecellentiae nostrae quandam domni et genitoris nostri gloriose memoriae augusti Hludovuici auctoritatem praedecessori siquidem suo venerabili abbati Deodato factam,
l.3 in qua continebatur qualiter idem domnus et genitor noster, per intercessionem Gauzselmi quondam marchionis, eum et monachos suos predictumque monasterium cum omnibus rebus sibi pertinentibus [sub suae immunitatis] tuitione defensionisque munimine clementer [susceperit]. Petiit itaque re[verenti]am nostram idem Wilera abba ut eandem domni et genitoris nostri renovantes praeceptionem, eum monachosque
l.4 suos unacum praescripto monasterio et cellis sibi pertinentibus aliisque omnibus rebus similiter sub nostrae inmunitatis defensione recipere plenissime dignaremur. Cujus inquam petitionibus libenter adquievimus, et ita illi concessisse omnibus notum e[sse] volumus. Quapropter [eun]dem abbatem [cum] monachis su[is, i]dem monasterium cum omnibus rebus sibi pertinentibus ac cellis sibi subjectis,
l.5 quarum altera dicitur domus Sanctae Mariae sita secus fluvium Amera, altera vero domus scilicet sita super fluvium Sterriam, necnon etiam cellulas duas in pago Inporitanense sitas, ex quibus una appellatur Columbarius sita super fluvium Taceram, altera quippe dicitur Carcer sitam juxta maris magni littora, cum omni earum omnium rerum integritate, sub nostro mundeburdo
l.6 sicut dictum est atque defensione integerrime contra omnium inquietudines hominum constituentes, praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones sepedicti monasterii et cellularum sibi subjectarum, ad causas judiciario more audiendas vel freda exigenda vel paratas
l.7 faciendas aut ullas redibitiones aut fidejussores tollendos vel illorum homines distringendos aut inlicitas occansiones requirendas ingredi audeat nec ea quae supramemorata sunt exigere praesumat, sed cum cellis supramemoratis et villaribus aliisque omnibus rebus praenominato monasterio pertinentibus, in quibuscunque consistant locis sive pagis, necnon etiam cum omnibus
l.8 possessionibus quas juste rationabiliterque praesenti tempore possidere dinoscitur, simul cum his quas divina pietas eidem sacratissimo loco per suos quosque fideles augere voluerit, liceat memorato abbati suisque successoribus et monachis in sepedicto loco degentibus quiete vivere et possidere easdemque res cum omni securitate sine cujuspiam
l.9 contradictione et minoratione tenere et possidere, eorumque pro utilitatibus racionabiliter concambiare, et pro nobis conjuge [proleque] nostra seu stabilitate totius regni [nostri unac]um monachis inibi domino militantibus divinam misericordiam jugiter exorare ; et quandocumque divina vocatione memoratus abba aut successores sui ab hac luce
l.10 migraverint, quamdiu inter se tales invenir[e] potuerint qui eos secundam regulam sancti Benedicti regere et gubernare valeant, lic[en]tiam habeant ex semetipsis abbates [eligere] qui eis ut praediximus merito vitae et sanctitatis preesse et prodesse possint. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, [manu propria subter]
l.11 firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari jussimus.
l.12 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] ARCHARIUS PRESBITER AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET S[UBSCRIPSIT] [ruche_notes_tironiennes] [subscripsit]. [sceau].
l.13 Data II idus mai, anno IIII, indictione VII, regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege. Actum Thola civitate. In Dei nomine, feliciter. Amen. [Amen].

Notes

1

Bibliographie

OMONT (Henri), Diplômes carolingiens, bulle du pape Benoît VIII sur papyrus et autres documents concernant les abbayes d'Amer et de Camprodon, en Catalogne (843-1017), dans BEC, 65 (1904), p. 364-389, p. 368-372, n° 1.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 102-105, n° 38.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 11 (fac-similé).

ABADAL I DE VINYALS (Ramon d'), Catalunya Carolingia, II : Els diplomes carolingis a Catalunya, 2 vol., Barcelone, 1936-1952, p. 11-13.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2481 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2481»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2481/. Date de mise à jour : 29/03/12.