Beauvais, AD Oise, H 1970 n° 2
Numéro248
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1063(fiabilité :texte)
LieuNoyon(lat :Noviomi)
DiocèseNoyon
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche510 mm
Hauteur à droite505 mm
Largeur en haut417 mm
Largeur en bas420 mm
AuteurBaudouin, évêque de NOYON - TOURNAI
BénéficiaireAbbaye de SAINT-ÉLOI de NOYON
Regeste
Texte
l.2 Quoniam quidem ad edificationem animarum a sanctis patribus quedam nobis instrumenta traduntur, quibus jam in momento ruinȩ humanȩ
l.3 fragilitatis infirmitas relevetur, ex offitii nostri proprietate dignum duximus sustentationis manum competenter ponere non solum nostris, sed
l.4 [...?...] in lapsibus. Siquidem in hujusmodi operatione multiplex modus aperitur, ubi per exortationis studium asperitatis tumor devotique per malleum penitentiȩ
l.5 [...?...] confringatur per lineam blandȩ correctionis quod ad interitum pendetur erigitur. Inter cȩtera vero divina bonitas nos latere non
l.6 voluit, quod successionis gradus quodam vinculo medietatis a superiore non refugit, quotiens malo consensu emendare neglegit, quod antecessoris taciturnitas
l.7 [...?...] suggestione sustinuit. Universis igitur fidelibus ecclesiȩ volumus notum fieri et per chartam memoriter retineri, quod in villa Sancti ELIGII
l.8 quȩ Batbodus dicitur, Herevuardus miles et ejusdem abbatiȩ advocatus exactionem vini per singulos annos sub nomine comparationis usurpare
l.9 consuevit, et illam consuetudinem sub excommunicatione Romani pontificis, et consensu ipsius Romani concilii, quod ibidem subnotatum est, in
l.10 privilegio sancti Eligii, usque ad exitum vitȩ suȩ inrevocabiliter obtinuit. Cujus hereditatem filia filii ejus Oda nomine subsecuta, et deinceps
l.11 trium virorum maritali conjugatione potita, sub duobus quidem timorem Dei non habentibus ab usurpatione patris nullatenus est revocata.
l.12 Ad ultimum vero jam tertio virili succedente consortio, ego BALDUINUS cathedrȩ pontificalis onere suscepto, monitis et increpationibus aures
l.13 eorum frequenter cȩpi ferire, si possem duritiam illius antiquȩ obstinationis mollire, et in eis excommunicationis sententiam aliquo modo
l.14 examine. Tandem itaque Dei opitulante clementia, exhortationis cultum ad hoc promovi, ut mulier in ipso egritudinis suȩ lecto, et
l.15 ipsius vitȩ quam brevi articulo, illam usurpationem sano sensu et piȩ recordationis affectu dimiserit, et festucam dimissionis super altare
l.16 sancti ELIGII transmiserit, in quo etiam mariti sui videlicet Nevelonis assensum efficaci petitione impetravit. Quod ita factum esse,
l.17 in consessu fidelium nostrorum et ipsius Nevelonis presentia per sacramentum postea confirmatum est, et ut certius stabiliusque
l.18 maneret ac ipso Nevelone rogatione nostra super ipsum altare sancti Eligii manu missum, et ne quisquam ulterius audeat repetere, per
l.19 repetitam excommunicationem interdictum, ad cujus rei stabilitatem conservandam testes visu et auditu veraces subnotantur,
l.20 qui in tempore necessitatis, si quid opus fuerit ad veritatem confirmandam non refellantur. Quorum hec sunt nomina : [colonne1] ego Balduinus episcopus, Guerinfridus clericus, Alardus clericus, Guido clericus, Gerardus clericus, Petrus clericus, Ogerus monacus, Gualterus monacus, [colonne2] Hugo castellanus, Nevelo manumissor, Atso miles, Fulco privignus ejus, Anselmus de Terota, Rainardus miles, Boso miles, Odo miles, [colonne3] Herimarus miles, Balduinus miles, Guatscelinus miles, Odricus prepositus, Teodericus miles, Hugo marinus, Gotselinus miles Nevelonis, Guatselinus ejusdem prepositus, [colonne4] Rogerus qui sacramentum juravit, Lambertus miles, Albricus frater ejus, Guido miles, Gerlo miles, Rainerus miles, Sanson major Sancti Eligi,. Grimoldus similiter major.
l.21 Actum Noviomi et ad finem completum in monasterio Sancti Eligii, anno ab incarnatione Domini millesimo sexagesimo tertio,
l.22 regnante rege Philippo anno IIIIto, Balduino Flandrensi comite, procurante regnum pro eo anno IIo, Balduino vero episcopatum
l.23 agente anno XmoVIIIvo, Angelberto abbatiam tenente anno IIIo, epacta XmaVIIIva, indictione prima, concurrente IIdo.
l.24 [sceau].
Notes
Bibliographie
GUYOTJEANNIN (Olivier), Noyonnais et Vermandois aux Xe et Xie siècles. La déclaration du trésorier Guy et les premières confirmations royales et pontificales des bien du chapitre cathédral de Noyon, in BEC, 139 (2) (1912), p. 143-189, p. 160, n° 4 (étude).
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°248 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°248»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte248/. Date de mise à jour : 24/11/14.